Neo-Confessarius
p. 116
quaedam tamquam narratiunculas pueriliter aut formulas tantum a parentibus ipsis inculcatas, vel si ad omnes quaestiones affirmative respondent, etsi sint ante propositis contradictoriae, si digitis ludunt in clatris, si saepe respiciunt ad ea, quae extra geruntur, si pileo vel rosario gesticulantur: indicia sunt usus rationis nondum obtenti. Putat quidem Gobat in Germania puellas post annum octavum et pueros post nonum cum dimidio demun adipisci ordinarie usum rationis. At rectius Laymann ait id non ex sola aetate, sed multo magis ex ingenii et educationis qualitate aliisque indiciis colligendum esse; nam fiunt maturi prius in regionibus calidioribus quam in frigidioribus, etsi non omnes aequaliter, sed pro diversa corporis dispositione, non secus ac fructus in uno loco prius quam in alio maturescunt .
IOI. Resp. II. Quia pueri ordinarie ante annum septimum potentiam utendi ratione non consequuntur, licet, si maturius eam obtineant, teneantur legibus naturalibus, utpote quarum obligatio per lumen naturae intimetur, non tamen legibus humanis mere positivis ante completum annum septimum. Nam legislatores humani non censentur velle obligare nisi secundum ea, quae communiter contingunt; communiter autem ante annum septimum usus rationis ad obligationem gravem sufficiens non adest. Ubi autem hanc aetatem usumque rationis et discretionem legi proportionatam adepti sunt, iis (nisi specialiter excipiantur, ut fit in lege ieiunii) obligantur. Ratio est: quia, ubi lex tempus non determinat, statim incipit obligatio in subiecto eius capace, ne elusioni sit locus. Unde in tali casu tenentur abstinere a carnibus diebus vetitis, interesse Sacro diebus festis. Dixi: «et discretionem legi proportionatam». *Anteriore enim tempore in hoc verbo non
Alphabetum communicantium cas. 6, n. 125.
L. 5, tract. 4, cap. 4, n. 3; et tract. 6, cap. 5, n. 7.
Nostra aetate etiam in Germania communiter anno septimo usus rationis satis evolutus est; immo non ita raro iam antea adsunt signa rationis probabilia.