Neo-Confessarius
p. 115
et satis insistere obiecto alicui diiudicando; fluctuat nimium sicque deficit facultas eligendi. Resistit quidem non raro homo tentationibus in somno, verum ad id sufficit apprehensio excitata per horrorem peccati in vigilia conceptum; aut si adsit quandoque forte cognitio indifferens de honesto et inhonesto, est illa valde languida nec sufficiens ad agendum deliberate: unde, licet talis resistentia indicium sit animae peccata valde adversantis, tamen meritoria non est. 2. Pueri usum rationis moralem prius adipiscuntur in quibusdam magis aperte honestis vel inhonestis quam in obscurioribus et magis reconditis, uti experientia docet; id quod etiam in aliis quoque locum habet. Immo quidam in una materia delirant ex vehementi imaginatione vel affectu, usum rationis eripiente, et in aliis sunt prudentes. Ratio autem huius est: quia pro diversa affectione et impressione diversae imaginationis diversa oritur alteratio et dispositio principii sensorii seu cerebri, et hinc firmum potest esse iudicium et consultatio in una materia, non vero in altera. 3. Verosimilius pueri quoque potentiam usus rationis obtinere possunt prius ad peccatum veniale quam ad mortale sufficientem; fieri enim potest, ut puer unus, immo etiam adultus, in certa actione apprehendat malitiam gravem, alius vero levem tantum. Eo modo fieri potest, et fit saltem aliquando, ut puer agnoscat in materia per se gravi prius malitiam ut levem quam ut gravem. Sicut enim, qui habet oculos debiles, montem videt quidem, sed illi non apparet tantus, quantus ei, qui habet oculos sanos et acutos: ita propter insufficientem organorum dispositionem puer potest advertere malitiam aliquam in obiecto, quin possit advertere eam esse gravem. 4. Signa usus rationis ad peccandum, saltem venialiter, sunt sequentia: 1) Si peccata sua distincte explicent, quaestiones a confessario propositas bene percipiant, ad illas apte respondeant. 2) Si pudefiant ob mendacium vel actum turpem commissum. 3) Si magni faciant oboedientiam et pietatem, sciantque, quae bonis et quae malis eventura sint. Contra, si nihil sponte dicere possunt, vel si recitant