Neo-Confessarius
p. 120
civilitatem. Quod si cognitum fuerit, dedocendus est puer omnino. Si autem re vera deprehendatur turpia egisse, ab his omnino deducendus est (cf. supra n. 68). Ut deprehendatur, utrum tactus indecentes ex mera levitate an ex luxuria processerint vel cum luxuria facti sint, interrogari potest puer, num voluntarie egerit idque cum magno gaudio. Si res dubia manet, potius abstinendum est ab ulteriore indagatione, quam permittendum, ut puer scandalum sumat, seu ut quae ignoravit discat vel curiositate ductus discere studeat.* Si peccatum veniale etiam ex gravioribus afferat, v. gr. furtum, mendacium, expedit interrogare, num hoc frequenter fecerit, ut sic paulatim addiscat numerum in gravioribus esse explicandum. 5. Quando prudens est suspicio eos operatos esse cum conscientia peccati mortalis, ubi per se alias veniale tantum foret, interrogentur, quo dictamine processerint; contingit enim aliquando pueros peccare mortaliter in materia de se levi, quia perperam instructi aut a levibus sub poena inferni sunt deterriti. Contingit etiam, ut in materia gravi tantum peccaverint venialiter, quia malitiam tantum in confuso vel ut levem apprehenderunt. In dubio de hoc possunt interrogari, num putaverint se per id mereri infernum? Hoc si affirment sintque certo perfectae rationis capaces, indicium est eos exercite apprehendisse malitiam gravem. *Quando vero dubium est de perfecto usu rationis perfectave advertentia, indicium illud fallax esse neque semper creare certitudinem colliges ex iis, quae infra habentur n. 105 in fine.* Si cognoscatur puerum materiam gravem non apprehendisse, necesse non est petere numerum. Ceterum caveat confessarius, ne nimius sit in examinando, ne pueri concipiant horrorem confessionis. Si puer videatur pudibundus et suspicio aliqua sit reticentiae, doceatur peccata non esse reticenda ex pudore, ea esse nota Deo et angelo custodi; confessarium non posse de ulla re loqui, quam in confessione audierit; confessionem, si grave peccatum taceatur, obfuturam graviter animae, et tamen peccatum postea confitendum esse.