Neo-Confessarius
p. 121
103. Resp. IV. Sicut pueri, si laudabiliter in aliquibus se habuerint, laudandi sunt et animandi, ut pergant se bene habere; ita, ubi errasse constat, deterrendi sunt suaviter a peccatis. Rationes proponantur hae: quod peccata animam foedam reddant instar diaboli, gratia vero et virtus angelo similem; quod Deus sit ubique praesens et omnia clarissime videat, velit bonos praemio aeterno coronare, malos vero suppliciis puniturus sit sempiternis; Deumque mandare, ut peccata fugiamus, ut parentibus praestetur oboedientia, fugiantur mali socii etc. Proderit quoque contra peccatum, quod confessi sunt, adducere exemplum breve et hortari, ut pro emendandis peccatis et bona vita instituenda quotidie modica saltem prece venerentur Beatam Virginem et angelum suum custodem, exponendo paucis illorum in nos amorem et studium. Haec adhibeat confessarius, prout prudentia in Christo ipsi dictabit, certus, praestari a se Deo obsequium gratissimum; quod enim teneris puerorum animis inseritur, haeret et suo tempore fructum feret. Et quamquam, si qui forte rationis certo nondum capaces deprehendantur, hi absolvi non possunt neque fructum sacramenti percipere: utiliter tamen ab anno saltem septimo omnes audiuntur, quia sic discunt verecundiam errata confitendi vincere modumque confitendi tenere; intelligunt, quomodo Missa sit audienda, quomodo preces persolvendae, mali socii vitandi, parentes honorandi sint etc.
104. Resp. V. Si puer, peracta confessione, videatur compos rationis, aut de illo dubium sit: I. Iubeatur elicere actus fidei, spei, caritatis et doloris. Si sciat, interroget confessarius, num etiam elicuerit dolorem, antequam adierit confessionale. Id quod etiam in rudibus, ut antea iam notatum, est observandum, quia ante quandoque obliviscuntur et in confessionali recitant formulas sibi inculcatas instar psittaci sine vero actu interno: qui, quomodo eliciendus sit, docendi sunt, si videantur ignorare. — 2. Si nesciant elicere actum fidei, praeeat confessarius hoc vel simili modo: Fili! quid credis? Omnia,