Neo-Confessarius
p. 122
quae Deus revelavit et Ecclesia catholica credenda proponit. Cur ista credis? Quia Deus revelavit, qui est aeterna sapientia et veritas, ideoque nec fallere nec falli potest. Numquid credis Deum esse unum tantum, et tres divinas personas? Credo. Quae ex illis personis facta est homo, ut nos redimeret? Secunda. Quomodo vocatur Salvator noster? Iesus Christus. Quid egit, ut nos redimeret? Mortem crucis pro nobis libenter sustinuit, sed a mortuis resurrexit et ascendit in coelum. Numquid ergo meretur a nobis amari? Meretur amari super omnia. Possumusne salvari sine gratia per Christum nobis danda? Non possumus. Numquid haec omnia credis, quia Deus dixit? Credo. Quis te creavit, conservat et dat omnia? Deus. Cur? Ut illi serviam et tandem salvus fiam. Quid Deus promisit et paratus est dare illis, qui ipsi serviunt? Coelum. Numquid speras te venturum in coelum? Spero. Cur? Quia promisit Deus sibi servientibus; Deus est omnipotens et fidelis, potest dare, et non potest negare, quod promisit. Potestne aliquid melius esse vel cogitari quam Deus? Non potest; ille est summum et omne bonum et ideo omni amore dignissimus. Quid faciet Deus illis, qui ipsum non amant, sed peccatis offendunt et inhonorant? Qui peccatum grave faciunt nec poenitentiam agunt, illos puniet infernali igne in aeternum; illos vero, qui peccant venialiter, punit in hac vita et in purgatorii igne ad tempus, si hic non satisfecerint. Vultne etiam Deus nobis peccata remittere? Ita, si poenitentiam agimus, de illis dolemus et ea confitemur. Quis sacramentum confessionis instituit? Christus, ut per eius merita et gratiam nobis peccata remittantur. Numquid speras tibi peccata per Christum remittenda? Spero. Fili, cogita nunc, possesne inferni vel purgatorii ignem sustinere? Possesne per quadrantem digitum tenere in ardente candela vel in ardente rogo iacere? Non possum. Numquid ergo imprudenter fecisti, quod Deum offenderis et merueris in altera vita tam graviter puniri? quod Deum patrem tuum tam benignum, tam amabilem redemptorem tuum, qui sanguine suo te redemit, qui dat tibi