Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 124

offenderis. Hic confessarius conceptis verbis praeeat puero in affectu doloris et propositi, excitando eum etiam ad perfectam contritionem, ut per hunc conatum saltem imperfectam eo certius assequatur.

105. Resp. VI. Demum iniungenda est poenitentia huic aetati conveniens, quae gravis ordinarie esse non debet, sed modica, quam statim post confessionem peragant, ne in oblivionem veniat.

Atque si puer iudicatur rationis compos et dispositus, absolvendus est absolute; sub conditione vero, si de horum aliquo dubium manet, praesertim quando est periculum mortis, aut formido prudens, ne forte peccaverit mortaliter: quia tunc consulendum est animae, et circumstantiae illae removent irreverentiam a sacramento sic collato. Immo Lugo , Laymam , Gobat et alii volunt, si spes sit praesentis dispositionis, ordinarie pueros esse absolvendos. Rationem afferunt, quod quandoque peccent graviter ex conscientia erronea, ubi malitia levis est, et dein non meminerint aut non addant se id apprehendisse ut grave; monent quandoque etiam in materia gravi eos exercite apprehendere malitiam, cuius postea non recordentur, v. gr. exponendo se periculo diebus praeceptis non audiendi Sacrum; in casu utroque, nisi absolvantur, eos manere in morte animae et in periculo aeternae damnationis. Addunt rationem, quod per confessionem acquisierint ius quoddam ad absolutionem, neque fieri irreverentiam sacramento, si detur ob eiusmodi periculum absolutio sub conditione. Atque hoc omnino tenendum, si puer se accuset in materia gravi, v. gr. quod parentibus maledixerit, Sacrum neglexerit, etsi dubium sit de usu rationis. Verum quidem est, si puer se accuset de omissione Sacri die festo, et interrogatus, quid mereantur, qui Sacrum sine

De poenitentia disp. 17, n. 22.

Theol. mor. 1. 5, tract. 6, cap. 5, n. 7.

Alphab. confessar. n. 450—452.