Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 125

legitima causa omittant, respondeat: «Merentur infernum», non ilico sequi eum peccasse mortaliter, quia hoc quandoque dicunt, eo quod sic audiverunt, et nihilominus ratione sufficienti ad grave peccatum possunt carere. Attamen, ubi id incertum est, est animae consulendum.

QUAESTIO II.

Quomodo procedendum cum adulescentibus et iuvenibus.

Adulescentium examen conscientiae, consilia et monita, poenitentiae imponendae; specialia monita circa status vitae electionem.

106. Resp. I. Quoad examen eorum: Si in exponendis peccatis suis videantur non satisfecisse, examinari possunt i. circa peccata, quae pueris sunt magis ordinaria, ut dixi antea. 2. An dederint malis cogitationibus locum? 3. An non locuti sint indecentia, scurrilia, obscoena? 4. An tempus otiose transegerint, pecuniam parentum dilapidaverint, iis aliquid subduxerint, malis sociis se adiunxerint, turpia libenter audierint, ad ea riserint? et quae isti aetati sunt propria. In materia castitatis, ut supra monui, caute sunt interrogandi.

107. Resp. II. Circa monita danda: 1. Illis specialiter commendanda est lectio sacra. 2. Horror iniciendus turpiloquii, aspectus morosi alterius sexus, familiaris cum eo conversationis. 3. Inducendi sunt, ut suas tentationes fidenter aperiant, ne mediis destituti succumbant. 4. Ut fugiant malos socios velut daemonis emissarios, nemini sint nimis familiares; sacramenta poenitentiae et Eucharistiae quolibet mense bis aut saltem semel pro diversitate conditionis et occasionis suscipiant; vespere examen conscientiae faciant, Beatae Virgini et angelo suo custodi speciali cultu sint devoti. Haec successive sunt inculcanda. Ceterum plus illis non dicat confessarius, quam velit ab aliis resciri; adulescentes enim, quae audiunt et vident, observant diu, narrant aliis et de his ipsi postea prudentiores iudicant.