Neo-Confessarius
p. 127
legenda scripta bona, nisi retineantur iuvenes a legendis male scriptis. Hinc omnino cavendum est, ne legant ephemerides impias, socialisticas, quae fidem catholicam, immo omnem religionem impugnent vel data occasione blasphement eique irrideant; minus etiam scripta maiora seu libros eiusdem generis vel obscoena legant. Quae quidem pro omnibus valent, maxime vero inculcanda sunt iuvenibus studiosis.
*Praeter lectionem monendi et instruendi sunt circa associationem cum aliis, ut caventes a malis bonis se adiungant. Socialis vita iam agi vix potest nisi singuli ad communes fines assequendos in diversas coeant coadunationes; atque etiam christiana vita, ut contra tot infestationes protegatur, catholicorum coniunctiones exigit. Commendandae igitur iuvenibus sunt imprimis ecclesiasticae associationes, ut sodalitas Mariana, pro opificibus adiutoribus associatio Kolpingiana, pro operariis coadunatio operariorum catholicorum similesque associationes. Studiosis iuvenibus, imprimis qui in universitatibus in studia incumbunt, consulendum utique est, ut cum aliis bonis catholicis coeant, non tamen ita, ut laxiorem aliorum vitam imitantes ad potandum et luxum exercendum conveniant, sed ut, honesta quidem recreatione non exclusa, invicem se excitent ad vitae honestatem et studia seria promovenda. Praeterea summi momenti est, ut iuvenes isti habeant pium et doctum sacerdotem, cui fidenter exponere possint non solum animi sui motus et tentationes atque difficultates, quibus impugnentur, sed etiam cui difficultates et obiectiones, quas audierint sive in scholis et lectionibus sive in conversatione contra sanctam nostram fidem et religionem excitatas, ad eas eluendas possint exponere, quo pericula fidei evadant. Nisi enim talis vir praesto sit, religioni sibi ducere debent frequentare scholas, in quibus — ut accidit in quam plurimis — impugnationes sanctae fidei nullas audire vix possibile est. — Summopere commendandam esse omnibus iuvenibus frequentem sacramentorum susceptionem iam dictum est; atque confessio fiat communiter apud eun-