Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 128

dem confessarium prudentem, quo tutior sit animi directio. — Quod dein notavit auctor: «ne cuipiam sint nimis familiares», innuit pericula sensualis amicitiae, quae facillime ducit ad gravia peccata. Quare si inordinata quaedam inclinatio erga aliquem sodalem oriatur, imprimis omnino cavendum est, ne fiat mutua quaedam manifestatio, affectio ipsa compescenda neque inutili atque insolita conversatione fovenda. Faciliores sed etiam periculosiores sunt eismodi amicitiae particulares in communitatibus, in convictibus, seminariis. Quare non solum singulorum alumnorum confessarii, sed etiam convictuum directores in hanc rem invigilare debent.*

108. Resp. III. Quod ad poenitentias iniungendas spectat, utiliores adulescentibus sunt eae, quae iuvant ad bonam consuetudinem inserendam vel malam exstirpandam, v. gr. 1. ut preces vespertinas et matutinas ad tempus bene persolvant; vel 2. ut examen vespere per octiduum faciant; vel 3. ut Missae sacrificio per dies aliquot devote intersint illudque offerant ad certam virtutem consequendam vel vitium exstirpandum etc. 4. Si potui sunt dediti, ut proxima hebdomada vel mense popinam non adeant, cum sociis his vel illis non conversentur, vel ut aliquot diebus in honorem Salvatoris aut Beatissimae Virginis aut angeli custodis alteriusve Sancti extra tempus prandii et cenae nihil comedant vel bibant. 5. Si lusui sunt dediti, similiter abstineant per tempus. 6. Si sunt dediti otio, ut proximis quindecim diebus per horam mane et per horam a prandio studeant; legant librum spiritualem, adeant imaginem Beatissimae Virginis in suo cubili appensam petantque per eius intercessionem gratiam tempus tam pretiosum, ex meritis Christi ad salutem operandam concessum, bene impendendi. 7. Si sunt negligentes in rebus divinis, ut per aliquot hebdomadas numquam absint a catechismo, concione, Sacro etc. Contraria enim contrariis curanda sunt. Et sic procedendum in aliis consuetudinibus, de quibus tamen redibit sermo infra. Porro, quomodo excitandi sint ad dolorem, constat ex dictis, quae pro diversitate per-