Neo-Confessarius
p. 144
idem accidere potest, si ex rudi poenitenti meliora dispositionis signa extundere res fuerit desperata. (Cf. supra dicta n. 26.) In eiusmodi casibus abs re non erit ea industria uti, quae notatur hic ab ipso auctore. Quo saepius enim adhibeatur conatus actuum caritatis et contritionis eliciendorum, maxime post sanctam communionem, cum ipse Dominus noster, omnium gratiarum et causa et largitor, realiter praesens exsistat, eo facilius demum actus verae caritatis atque perfectae contritionis elicientur, qui poenitentem istum, si forte iustificatus nondum fuerit, vi sua iustificent seu in statu gratiae sanctificantis constituant.*
Universim utiliter cuique suadetur, ut statuat certum peccatum singulari studio cavere, et hoc propositum Christo post communionem offerat.
* CAPUT ADDITICIUM.
Observanda in confessionibus virorum.
118 a. Antequam ea, quae maritum et patremfamilias spectant, singillatim pertractentur, operae pretium videtur esse pauca praemittere, quae in viris eorumque confessionibus excipiendis universim observanda sint.
E. Mala et pericula nostri temporis. I. Notum est nostris temporibus ex una parte vitam catholicam etiam publicam multis locis novas sumpsisse vires atque causam catholicam ab eximiis catholicis viris ita egregie defendi ut vix umquam alias; ex altera tamen parte etiam notum est magnam virorum partem, imprimis in maioribus urbibus, eosque ex omnibus fere ordinibus, a sacramentis religionisque exercitio abalienatos exsistere. Cuius mali deplorandi complures sunt causae. Nam immerguntur quam plurimi ita in res materiales et temporales, ut animum ad altiora attollere vix possint. Dein mores exsistupit depravati, quos multi emendare nolunt aut se posse desperant; unde fit, ut a sacramentis Ecclesiae se ipsos excludant. Denique fides ipsa languet vel etiam exstinguitur