Neo-Confessarius
p. 143
possint, proxima post illud occasione iterum confiteantur. Si consuetudinem habeant v. gr. maledicendi vel iurandi, per dies 14 vel per mensem mane recitent ter Pater et Ave in laudem sanctissimae Trinitatis; petant veniam suorum peccatorum, labores suos et difficultates isto die obeundas simplici modo offerant Deo in satisfactionem petantque gratiam emendandi; vespere easdem preces repetant, doleant petantque veniam, dicendo v. gr.: «Deus, propitius esto mihi misero peccatori»; aut iniungatur eis, ut, quoties iterum maledixerint vel iuraverint, pectus percutiant et veniam petant; monendi tamen sunt, si quando obliviscantur, sufficere, ut postea resarciant vel compensent. Si quis multorum gravium peccatorum reus esset nec conveniens alia poenitentia occurreret, iniungi posset, ut per mensem vel usque ad proximam confessionem diebus dominicis et festis Sacrum, quod iam debet audire, devote offerat Deo in satisfactionem suorum peccatorum iisdemque diebus rosarium dicat in Sacro, vel ut libuerit. Utile quoque erit, praesertim si timeretur, ne poenitens in sufficienti dolore et proposito efficaci deficeret, ei iniungere, ut ante communionem eliciat fidem, spem et caritatem cum dolore, vel saltem contritionem cum proposito, hosque actus post communionem renovet et Christo confirmandos offerat; sic enim consuletur reverentiae et fructui sacramenti, quoad fieri poterit. *Videlicet generatim quidem confessarius, ut absolvat, prudenter iudicare debet poenitentem non deficere in vero dolore et proposito ad sacramentum rite recipiendum necessario. Quodsi serium de hac re dubium existat, poenitens ad meliorem dolorem eiusque sufficientia signa inducendus, alioquin differendus est. Nihilominus potest accidere, ut, ne poenitens, qui insufficientis dispositionis sibi non sit conscius, ex dilata absolutione in peius ruat, confessarius prudenter iudicet absolutionem potius esse sub conditione dandam quam denegandam vel differendam. Quod
Cf. supra n. 16, 5.*