Neo-Confessarius
p. 146
ex altera parte viros in vita christiana bene instituere et confirmare bonum melius est, quod latius patet et maioris est efficaciae quam solas mulieres ita instituere.
2. In confessionali viri benigne suscipiendi et tractandi sunt. Viri etiam inferioris conditionis aegerrime ferunt asperum quo tractentur modum. Certe confessarius non ita benignitate et lenitate diffluere debet, ut munus suum prodat, ut indispositos absolvat, ut non audeat eos monere de obligatione obsistendi peccatis, exigere occasionum fugam damnive illati reparationem atque scrium sese emendandi animum. Verum, utut firmus et inflexibilis manere debet, si munus ita exigit, numquam oblivisci debet paternae caritatis, ut poenitens intelligat confessarium, etiamsi duriora exigat, ex vera caritate agere nihilque magis intendere quam Dei gloriam poenitentisque verum bonum et aeternam salutem. — Ceterum si quando debiliores in spiritu reperiat, qui tamen bona fide se dispositos putant, fieri potest — id quod inferius patebit in tertia parte huius operis —, ut conditionate potius poenitentem absolvat quam dimittat vel differat. Quod nostra aetate, ubi fides adeo languet, facilius evenire potest, quam temporibus, quibus fides viva homines ad reconciliationem cum Deo utcumque demum obtinendam impellebat.
3. Insistendum est, ut viri matrimonio iuncti curam familiae vitaeque domesticae ne negligant, sed hanc obligationem ut primam et praecipuam diligenter servent secundum apostoli monitum: «Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior» (1 Tim 5, 8). Vita domestica et cura familiae bene instituta vel restituta, multa mala evanescunt.
4. E contrario autem viri non adeo inter parietes domesticos inclusi esse debent, ut a rebus publicis plane abstineant. Nam nostra aetate vix non ubique officium civibus incumbit partem curae rerum publicarum gerendi. Quare pro conditione sua quisque bonorum catholicorum partem tueri atque promovere studeat oportet, atque hoc modo non solum rerum