Neo-Confessarius
p. 147
civilium sed etiam Ecclesiae bono prospicere potest et debet. Imprimis omnibus incumbit, ut in eligendis viris deputatis vel magistratibus suffragium ferant non pro Ecclesiae adversariis, sed pro iis, qui bonum publicum vere promoveant, impediant mala.
5. Ut fert nostri temporis conditio, cum mali unitis viribus suos fines prosequantur atque contra Ecclesiam moliantur, etiam catholici viri viribus unitis in suos fines prosequendos incumbere debent. Quapropter in diversos coetus coire necesse est, atque singuli adhortandi sunt, ut pro facultate et conditione sua eiusmodi coetus et associationes iuvent iisque se adscribendos curent: quamquam non ita iis rebus debent occupari et distrahi, ut domestica vita et cura propriae familiae patiatur detrimentum.
6. Cum legendi et sciendi cupiditas omnium ordinum homines invaserit, confessarii erit, maxime in confessione virorum et patrumfamilias, attendere, quid legi soleat, quae folia publica quive libri domi habeantur. Plane avertendi sunt idque efficaciter a legendis foliis vel libris pravis, non solum iis, quae per Constitutionem Leonis XIII de editione librorum positiva lege prohibita sunt, sed ab omnibus, quae sive bonos mores corrumpunt sive res fidei catholicamque Ecclesiam etsi indirecte tantum carpunt vel frigido tractandi modo contemnunt. Quando autem eiusmodi res aliquis ex officio suo legere debet, licentiam ecclesiasticam sibi procuret, verum etiam huius licentiae clausulas bene observet, ne negligenti custodia domesticis suis pericula creet. — Cultiores igitur viros confessarius retrahere debet a lectione eorum, quae liberalismi et indifferentismi errores spargunt, plebem imprimis a scriptis socialisticis. — Loco impiorum scriptorum bonorum librorum et foliorum lectio commendanda est, tum ut horum editio promoveatur, tum ut legens instruatur, in catholica religione firmetur atque habeat, unde hauriat responsa, si
Cf. etiam can. 1395—1405.