Neo-Confessarius
p. 1
PARS I.
DE IIS, QUAE GENERATIM IN PRAXI CONFESSARIO SUNT OBSERVANDA.
CAPUT I.
Quae confessarius, priusquam confessiones excipiat, observare convenienter debeat.
Consideranda summa muneris confessarii excellentia; recte disponendus animus.
I. Resp. I. Magnam sui officii aestimationem concipiat studiumque accendat illud rite administrandi, quod ut assequatur, expendat imprimis sublimem dignitatem et honorem; inter munia enim huius mundi unum de dignissimis est. Nam confessarius iudex in tali causa est, quae ex natura sua ad forum Dei pertinet. Offensus est Deus; confessarius offensam, non, ut olim putarunt aliqui, solum remissam declarat, sed nomine Dei vere remittit seu tollit reatum culpae et poenae aeternae, condonat benigne debitum, pro quo naturae viribus satisfieri non possit umquam; et cui aliquando iudicum facta est potestas, qua ex misero et reo faceret innocentem? Falso accusatum iudices alii innocentem declarare possunt, facere ex reo innocentem non possunt. Sed quid reliquos iudices commemoro? Cui angelorum similis collata potestas? Cui aliquando dictum: «Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt?» (Io 20, 23.) Ad destruenda peccata, quae quanto odio persequatur Deus, nemo verbis exprimere, nemo cogitando assequi potest, non solum Deus ordinavit omnia opera gratiae, sed necesse quoque fuit, ut vitam suam profunderet Homo Deus. Et tamen eorum