Neo-Confessarius
p. 2
destructio penes confessarium est. Attollit hic manum et dicit: Absolvo te a peccatis, et ecce destructa sunt; reviviscit qui erat mortuus; fit ex inimico amicus Dei, ex mancipio diaboli filius Altissimi, ex reo inferni heres coeli. Sacerdotibus omnibus, qui in medio sunt positi Deum inter et homines, cum Deo homines, cum hominibus dii, magna collata potestas est, magna dignitas. At eadem in confessario in altiorem elata est gradum, ut de iis imprimis dictum intelligatur illud Ps. 81, 6: «Ego dixi: dii estis.» Merentur quidem et hunc titulum praelati, sacri doctores, contionatores; at speciali ratione confessarii. Hi enim ad vitam spiritualem non solum, ut illi, disponunt consiliis, doctione, adhortatione, correctione; sed eandem quoque conferunt. Inde ponderet confessarius, quantus in muneris sui functione pandat se meritorum campus; nam opera misericordiae tam corporalis quam spiritualis in hac exercentur: docet enim confessarius ignorantes, errantes in viam revocat, offensas remittit, maerentes consolatur, dubitantibus bene consulit, pro periclitantibus de salute efficaciter Deum deprecatur, dirae servituti mancipatos redimit, vinctos peccatorum catenis exsolvit, nudos stola gratiae cooperit, egenos et languidos cibo potuque spirituali reficit, ut merito a Deo misericordiam exspectare possit dicente: «Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur» (Mt 5, 7). Accedit meritum insignis patientiae, mansuetudinis, abnegationis sui in gravibus saepe molestiis et difficultatibus, quae a poenitentibus rudibus, induratis, refractariis et obscenis peccatoribus saepe afferuntur; quae omnia, si ex sincero zelo divinae gloriae et caritate fiant, ingens meritum necessario proferent.
2. Resp. II. Confessarius, ne suae et alienae periculum salutis incurrat, accessurus ad sacrum tribunal magnam concipiat in Deum fiduciam, suae sapientiae et prudentiae diffidens, lumen dirigendi animas, quas Salvator noster acquisivit sanguine suo, et auxilium difficultates sine offensione superandi imploret, obarmet se firmo proposito leges patientiae et