Neo-Confessarius
p. 274
hanc personam, hunc conventum, hanc domum etc.; serio promittere debet se hanc occasionem esse vitaturum. — Si quando autem propter adiuncta moraliter non possit non adire, debet serio promittere se usurum esse mediis et cautelis, quae periculum omnino imminuant, v. gr. se velle moras ibi non trahere, necessarium negotium cito expedire, atque insuper, quoties ita adire necessarium fuerit, se velle propositum non peccandi coram Deo renovare atque divinam gratiam protectionemque ex animo implorare.
2. Qui domi habet imaginem lascivam, cuius aspectu in pravas cogitationes et desideria trahi solet, eam destruere debet. Qui habitat cum persona, quacum peccare solet, ab ea, si potest, se avellere debet. Quodsi non sit in eius potestate ab illa persona se separare: mediis uti debet orationis, mortificationis; evitare debet familiarem cum illa persona usum, neque solus esse cum sola; immo pro circumstantiis uti debet minis denuntiationis apud dominum vel superiores vel ipsa etiam denuntiatione, cubiculi occlusione, reali iniuriarum propulsatione, auxilii per clamores imploratione. — Quae media etiam locum habent, si separatio non potest fieri ilico, sed propter fundatum diffamationis alteriusve gravis damni timorem aliquantulum debet differri.
188 f. Haec a poenitente praestanda esse neque eum, qui praestare nolit, posse absolvi clarum est. Id solum restat inquirere, possitne confessarius propositis et promissis poenitentis contentus esse, eumque qui promittat absolvere.
Ad quod ut rite respondeatur, primo sumam occasionarium non recidivum, sed eum qui nunc primum moneatur de obligatione vitandae occasionis. Quodsi apud eum agitur de occasione non continua, aliud nihil rationabiliter postulari potest nisi seria poenitentis promissio non amplius adeundae occasionis. Dilata absolutio novas vires, quibus facilius stet promissis, non conciliat, sed absolutio collata. — † At si agitur de occasione continua unica actione abrumpenda et resecanda, et si in sustentanda ista occasione scandalum