Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 273

tuendum sit. Dubium enim esse potest, utrum certa quaedam occasio revera iam sit proxima, ita ut sub peccato gravi sit interdicenda; dubium esse potest, utrum adhiberi valeant media, quae periculum peccati satis diminuant, necne; utrum spes sit fundata permovendi certum hominem ad fidelem mediorum usum, an remedia censeri debeant inefficacia vel fidelitas et diligentia in usu mediorum efficaciorum habenda sit pro re desperata, ita ut gravissima etiam incommoda ut subeantur potius urgendum sit quam permittenda occasio continuata. In quibus dubiis solvendis maxima consistit difficultas pro confessario, si, quid liceat permittere, quid non liceat, discernere debet.

Nam si quid graviter illicitum fuerit poenitenti vel graviter praeceptum, atque poenitens quid omittere vel facere debeat cognoverit: confessarius absolvere nequit, nisi ab illicitis abstinere, praecepta adimplere poenitens serio velit. — Quodsi poenitens, quae facere vel omittere debeat, ex culpabili ignorantia nescierit, aut inculpabiliter quidem sed ita, ut in peccatum formale lapsurus sit: confessarius eum docere debet et monere, monitum vero, si nolit obligationi satisfacere, non absolutum dimittere. — Si demum ex una parte ignorantia est et mansura est inculpabilis, ex altera parte graviter dubitatur, num monitio profutura sit, confessarius male aget, si non interrogatus ignarum doceat, cum potius debeat tacere.

Quae cum generales regulae sint de iis, quae confessarius circa poenitentem debet observare, per se etiam locum habent, quando agitur de occasione proxima declaranda vel prohibenda. Verum quia occasio proxima formale peccatum necessario secum trahit, de supprimenda monitione vix umquam sermo esse potest neque in iis casibus, quando occasio, de qua agitur, nondum eum quidem gradum attingit, ut proxima dici certo debeat, brevi tamen proxima certe evasura est.

Quare: I. Qui adire solet personam, conventum, domum, ubi graviter peccare solet aut ubi communiter gravem tentationem subit, illi, quando ei liberum est, non licet adire