Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 276

Dubia igitur modo dicta examinari et, quantum fieri potest, solvi debent. Dubium circa confessiones praeteritas, quod post aliquam indaginem remanet, practice solvendum est in favorem poenitentis, ita ut ad repetendas confessiones non debeat obligari, cum «in dubio standum sit pro valore actus». Dubium circa dispositionem praesentem signis positivis a poenitente praebendis auferri debet, quae, etsi non plane certum, tamen prudens et probabile omnino iudicium in confessario gignant de dispositione reipsa sufficiente; alias generatim absolutio non danda sed differenda est. Summa tandem prudentia opus est in indicandis praescribendisque remediis, quae relapsum caveant.

Sane qui relabitur brevi post peractam confessionem, idque sine pugna et resistentia contra tentationes atque frequenter, suspicionem ingerit de voluntate emendationis, quam conceperat, inerti, de proposito non firmo parumque sincero, atque ita de valore praeteritae confessionis merito potest dubitari. Quando igitur voluntas praesens non fortior apparet quam in confessionibus praeteritis, sed eadem debilitate languet: dispositio sufficiens manet dubia. Quapropter confessarii est exstimulare poenitentem, utrum forte augere possit signa bonae voluntatis et firmioris propositi. Quodsi conatus iste frustra adhibeatur neque confessarius prudenter iudicare possit poenitentem nunc melius dolere et emendationem proponere, absolutio regulariter differenda est, dum meliora sincerae voluntatis signa apparent. Dixi: «regulariter»; nam sunt casus extra regulam, in quibus secundum probatissimos theologos etiam in dubia dispositione absolutio danda est conditionate.

Nihilominus suspicio fundata contra dispositionem poenitentis non ex quolibet relapsu oritur, sed ex frequentiore seu iterato relapsu, aliis verbis: contra eum peccatorem, qui relabi soleat. Ille enim solus, qui a) saepius i. e. compluries post confessionem peractam idque b) sine serio emendationis conatu. c) in eadem peccata relapsus est, recidivus vocatur sensu theologis usitato.