Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 277

Qui igitur non multo post peractam confessionem relapsus quidem est, sed non sine seria pugna et post victoriam semel iterumque de peccato atque tentatione reportatam: is non censetur recidivus sensu illo malo, neque ratio est, cur serio affirmanti se dolere de peccato atque emendare se velle fidem non adhibeam. Id tamen agendum est, ut statuat saepius etiam ad sacramenta accedere, post lapsum quam citissime resurgere, ne peccatum non condonatum nova peccata post se trahat.

Cavere autem debet confessarius a quodam errore et deceptione. Sunt enim consuetudinarii, qui certis intervallis conscientiam deponere velint atque hac ipsa intentione per octo vel quindecim dies ante statutum diem confessionis a peccatis studeant abstinere, quo possint signum bonae voluntatis afferre; paucis autem diebus vel una alterave hebdomada a confessione elapsis semper eodem modo ad pristina peccata redeunt. Periculum est, ne hoc agendi modo et poenitens ipse se decipiat et fallat confessarium; nam constans eiusmodi agendi modus longe abest a seria emendationis voluntate. Quapropter qui ita agere deprehenditur, omnino exstimulandus est et, nisi nunc meliora dispositionis signa ostendat, differendus. Verum a temporanea illa emendatione vel pugna contra peccata deduci possunt ad diuturniorem et absolutam emendationem; cum per tantum tempus per Dei gratiam potuerint a peccato cavere, facile iis ostendi potest, non esse impossibile se a peccato servare immunes, dummodo instanter implorent divinum auxilium; quod fieri potuerit per hebdomadas, fieri etiam posse per menses et ultra, sed frequenter novas vires esse hauriendas ex sacramentis saepe, at cum bona praeparatione suscipiendis.

Verum qui ne id quidem perfecerunt, ut per aliquod temporis spatium a peccatis abstinerent, sed non obstantibus confessionibus iteratis semper eodem modo — fortasse iam per annos — in eadem peccata reciderunt, hi propriissime sunt recidivi, atque confessarius ad eos, quomodo tractet, specialiter animum advertere debet.