Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 313

carcerem, patibulum vel rotam aut rogum abripi iubens; num ille non esset deprecaturus? Numquid non in genua provolveretur, humiliter per Deum et omnia sacra rogaturus veniam? Nonne et tu idem faceres? Si annuat: Nonne credis, Deum esse iustum iudicem, qui nullum peccatum, quod poenitentia seria non sit expiatum, possit exigente sic iustitia rectaque gubernatione relinquere impune? Numquid non credis, Deum hic esse praesentem? Nonne posset hic iam mandare vel permittere daemonibus, ut in hoc momento ad infernum te abriperent! ,Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit: arcum suum tetendit, et paravit illum; et in eo paravit vasa mortis' (Ps 7, 13 sq). Quid, si te mox abriperet? Quid, si cras? Vae animae tuae, vae in aeternum! Adhuc tempus est; erit momentum, ex quo tempus non erit amplius. Quin ergo prostratus humi dicas contrito corde: ,Parce, Domine, parce mihi misero.'» Iuvat quoque referre historiam aliquam de impoenitentibus, v. gr.: Impoenitens quidam lusit operam S. Francisci Borgiae, et ad poenitentiam adduci noluit. Crucifixus autem avulsa a cruce manu sanguinem e vulnere lateris haustum coniecit in eius faciem, dicens: «Sanguis meus tibi sit in perditionem.»

3. Si homo pergat esse obstinatus, confessarius inquirat causam et eam amovere studeat. Submittat hominem gratum, qui illum officii sui commoneat; si aeger est, quantum licet per sigillum, moneat medicum, ut aegrotum de morte imminente moneat. Haec si non iuvant, accedat confessarius iterum et serio de salute animae eum moneat: «Deus non irridetur, non dat gratias pro arbitrio nostro, sed quando vult. Erit, eum eum, qui moneat te officii, aut non habebis aut percipere non poteris. Idem Iesus, qui nunc benignus ad poenitentiam te invitat, erit tuus severissimus iudex; nunc paratus est omnia tibi condonare, tunc ridebit in tuo interitu. Quis tibi erit animus in eo momento, quo animae tuae, a corpore solutae, in ictu oculi omnia tua peccata, beneficia Dei, qui te salvare tam diu voluit, obicientur et momento