Neo-Confessarius
p. 312
legitimo matrimonio honorabilia sunt; sectarii substituerunt: «inter omnes», ut defendant coniugia ministrorum Ecclesiae. I Cor 9, 5 ait Apostolus: «Numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi?» videlicet ad ministerium temporale. Lutherus addidit: «in uxorem.» Plures eiusmodi corruptelas omitto, quae videri possunt apud polemicos.
9. Denique, si cum Iudaeo sit de fide tractandum, ostendendum est illi, Messiam venisse, atque proponenda sunt motiva credibilitatis, quibus religio catholica unice fit prudenter credibilis. Si gentilis ad fidem sit deducendus, demonstrandum illi est, Deum esse unicum, omni honore et cultu dignissimum, eum colendum esse cultu rationabili, quo ipse vult; ubi autem hic habeatur, debere posse colligi per notas et signa etc., ut supra; legem christianam esse rectae rationi conformem, Deo dignam, bono publico utilissimam etc.
CAPUT V.
De confessario poenitentis indurati, aut volentis differre seriam poenitentiam ad finem vitae, vel ostendentis exiguum dolorem de peccatis.
QUAESTIO I.
Quomodo agendum cum peccatore indurato.
206. Resp. Cum homine duri cordis procedi potest hoc modo: 1. Confugiat confessarius ad orationem, praesertim in sacrificio Missae, et petat gratiam lucrandi animam illam. Orationi utiliter iunget mortificationem aliquam, v. gr. ieiunium, et aliorum preces, quas expetere potest, praesertim a parvulis. Proderit etiam promittere sacrificium pro animabus purgatorii offerendum.
2. Si tempus ferat, studeat sibi blandis verbis, non faciendo mentionem de confessione, et officiis caritatis devincire indurati animum, et ubi illum utcumque sibi attentum habet, dicat: «Quid existimas, si quis enorme crimen publice commisisset, et adesset iam iudex cum suis ministris, illum ad