Neo-Confessarius
p. 317
CAPUT VI.
Quomodo confessario agendum cum infirmis et moribundis.
QUAESTIO I.
Quid præstandum confessario in accessu ad infirmos.
209. Resp. Vocatus ad infirmum cogitet, 1. moneri se a Christo, ut cooperetur ad salutem animae auxilio nunc maxime indigentis; ilico accedat, interim suae infirmitatis memor, utpote qui sine Deo nihil in naturalibus, minus in supernaturalibus possit. Roget Deum Patrem per infinitam bonitatem suam et caritatem, qua dilexit mundum; Christum Dei Filium, Dominum nostrum, per passionem et mortem suam pro salute animae illius toleratam; Spiritum Sanctum per amorem illum, quo animam istam in baptismo sanctificavit: ut sibi gratiam largiatur recte infirmum disponendi, huic vero ut concedat veram contritionem et caritatem. Imploret quoque patrocinium et intercessionem B. Mariae V. per labores et dolores, quos pro nostra redemptione pertulit eius Filius. Petat item auxilium Angeli custodis illius infirmi.
2. Si non novit infirmi personam, conditionem et habitudinem, conetur vel in itinere, vel in domo infirmi, si tempus ferat, prius intelligere, qualis sit: v. gr. num sit vir eruditus, prudens, utaturne iudicio et sensibus; utrum petierit confessarium, num credatur morti vicinus; sitne confessus, num communicaverit, extremam unctionem acceperit, testamentum fecerit; qualem vitam duxerit? Sitne aliquid magni momenti, de quo eum moneri conveniat vel necesse sit; num se afflictum spiritu ostenderit? Haec vel ex his, prout convenire videbitur, interroget.
3. Cubiculum ingressus, aqua lustrali infirmum aspergat eique benedicat hac forma: «Benedicat te Deus Pater †. Sanet te Deus Filius †. Illuminet te Spiritus Sanctus †. Cor