Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 318

tuum custodiat, animam tuam salvet, et ad aeternam vitam te perducat. Amen.» Vel dici potest oratio: «Visita, quaesumus, Domine, habitationem istam» etc. Deinde salutet infirmum, nisi mors instans aliud suadeat; quaerat de morbo, doloribus eorumque circumstantiis, de his enim infirmi plerumque libenter loquuntur. Ostendat commiserationis affectum, exponat, ex cuius ordinatione prospera nobis et adversa eveniant: hunc morbum esse a Deo providentissimo et nostri amantissimo patre illi immissum, ut suum infirmus erga Deum probet amorem, pro debitis per humanam fragilitatem contractis satisfaciat, et ipsa satisfactione, quae in altera vita sine merito praestanda fuisset, merita sua et gloriam augeat, Christo assimiletur magis; ut recordetur, nos in hoc mundo peregrinos esse, patriam nobis esse coelum designatum etc. Moneat proin infirmum, ut acceptet morbum de manu patris, vertat eum in bonum animae suae, et quod pati debet, libenter patiatur, alioquin passurus tamen, sed sine merito.

4. Si non instat periculum mortis, non ingerat statim mentionem confessionis; sed si forte infirmus eam horreat, prius studeat sacerdos eius animum sibi conciliare et ad confessionem eum disponere non advertentem, v. gr. exponendo Dei in humanum genus caritatem, paternam hactenus de nobis curam, beneficium vocationis ad veram sui agnitionem, beneficium baptismi, Christi in nos amorem, potens patrocinium Virginis Matris eius, quam voluit esse etiam matrem nostram et quae gaudet intercedere pro nobis.

5. Hoc modo aegroti animo conciliato, si is non ipse insinuet, velle se confiteri, confessarius proponat ei confessionis utilitatem, ostendendo hanc conferre ad animi quietem, animo autem quieto facilius recuperari corporis sanitatem, quam animus sollicitus impediat; morbos saepe esse nuntios, quibus indicet Deus, cupere se, ut penitus ad eum nos convertamus; hanc esse suavissimam Dei providentiam, ut moneat nos, dum adhuc mens et sensus vigent; monuisse etiam hoc Christum