Neo-Confessarius
p. 345
dubio potest dari hostia non consecrata, et si hanc reverenter accipiat, dari poterit consecrata. Ita Lacroix 1. 6, p. 1, n. 648. Item dari debet energumeno seu obsesso, etsi a daemone impediatur, quominus profiteatur Christum praesentem; semper tamen abesse debet periculum irreverentiae.
II. Dandum quoque adulto, qui a nativitate surdus idemque mutus fuit, si instrui potest per signa, ut discernat cibum spiritualem a corporali; si tamen simul a nativitate caecus esset, esset incapax et aequiparandus perpetuo amenti, cui dari Eucharistiam prohibet Rituale Pauli V. *Verum nostra aetate haec aequiparatio non amplius est vera. Quare nihil aliud considerandum est, nisi utrum miser ille homo reipsa habuerit sufficientem instructionem atque doctrinas catholicas edoctus sit, necne. Nam hodie etiam istorum hominum instructionem evasisse possibilem, iam alibi dictum est. * Vide supra n. 195.
222. 12. Pueris quoque, ut indicavi n. 101, dandum est Viaticum, etsi antea non communicaverint, modo ita instrui possint, † ut «sciant Corpus Christi a communi cibo discernere illudque reverenter adorare» (can. 854, § 2), † quia tum obligantur praecepto divino et sacramentum certo illis proderit; immo prodesset, etsi usum rationis non haberent. Unde etiam in dubio possessio est pro libertate, i. e. etiamtum Viaticum dari potest. In dictis casibus praemittenda est absolutio conditionata, † si eum rationis usum attigisse iudicari possint, ut saltem venialia peccata committere eaque aliquo modo accusare et dolore retractare valeant.
† Neque quidquam obstat, quominus pueri, qui mysteria necessitate medii credenda pro suo captu percipiant et dovote pro suae aetatis modulo ad S. Eucharistiam accedant (can. 854, § 3), durante mortis periculo saepius communicent, cum
Perpetuo amentibus non esse dandam s. Communionem, dicit Rit. Rom. (ed. typica 1913) tit. 5, c. 1, n. 10. Hi enim aequiparandi sunt pueris, quibus ob imbecillitatem nondum huius Sacramenti cognitionem et gustum habentibus Eucharistia danda non est iuxta can. 854, § 1.