Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 344

postea videtur dari non posse; hi enim omnes tenentur sub gravi ad Viaticum sumendum , nisi non ita diu ante communicaverint. Si quis tamen durante periculo mortis peccasset graviter, non teneretur communicare denuo in eodem periculo. Viaticum dandum non est ebrio moribundo, si constet eum voluntarie se inebriasse aut sic se inebriare solere. Si autem homo alioquin sobrius et ratione utens censeretur modo non uti ratione, Viaticum dandum esset, nisi positive constaret eum esse in peccato mortali. Ratio est: quia, de quo aliud non constet, is potius praesumitur esse in statu gratiae quam in statu peccati; et favendum est potius homini, pro quo sacramentum est institutum, cum exsistenti in gratia certo prosit, immo probabiliter in attrito tantum causet primam gratiam, nec periculum sit irreverentiae nisi forte materialis.

9. Dandum est Viaticum adulto in dubio, an ex amentia sit privatus usu rationis; item illi, qui usum rationis habuit et quem non constat fuisse in peccato mortali, cum usum rationis amitteret, ut docet S. Thomas (3, q. 80, a. 9 in corp.) , saltem si prius ostenderit devotionem ad illud vel bene vixerit et habitus est ut vir bonus. Ratio iam data est: estque probabile, sufficere voluntatem interpretativam. Si tamen sciretur eum incidisse in amentiam paulo post commissum peccatum mortale, nec adessent signa positiva poenitentiae, dandum non esset, quia semel malus praesumitur semper malus, nisi sit fundamentum praesumptionis oppositae.

10. Dandum quoque est semifatuo vel debilem usum rationis habenti, si censetur capax absolutionis et abest periculum irreverentiae; frustra enim exspectatur plenior usus rationis. Item phrenetico vel deliranti, si alligatus admittat alios cibos, modo tamen absit periculum irreverentiae. In

Cf. can. 864, § 1: «In periculo mortis, quavis ex causa procedat, fideles sacrae communionis recipiendae praecepto tenentur.»

Illud «quem non constat fuisse in peccato mortali, cum usum rationis amitteret» deest apud S. Thomam I. c.