Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 347

224. Resp. III. Quando infirmitas est periculosa, monendus et excitandus infirmus, ut suscipiat sacramentum extremae unctionis. Exponantur illi ipsius effectus: eam conferre gratiam, purgare animam a reliquiis peccatorum, roborare contra tentationes daemonis, conducere, si expediat, ad salutem, etiam ad recuperandam corporis sanitatem, uti testatur Scriptura, idque ex opere operato seu vi institutionis suae. Unde recte dicitur: ideo rarius aegros sanari, quia differunt sacram unctionem. Proinde, si aeger laborat mala persuasione, propter unctionem actum esse de sanitate recuperanda, haec illi est eximenda. Habeo a medico, plures infirmos, qui valde periculose decumbebant, accepta sacra Synaxi statim melius habuisse et dein convaluisse. Quodsi accedat sacra quoque unctio, quae etiam ad corporis sanitatem restituendam instituta est, plus spei erit; animo nimirum confortato etiam corpus roboratur. Nec omittat sacerdos plebeiis eximere persuasionem, non licere inuncto deinceps saltare vel nudis pedibus incedere, quando semel extremam unctionem acceperit. Deinde eliciantur pii affectus ut supra, videlicet fides de hoc sacramento, spes obtinendi promissa, amor Dei tam boni, gratiarum actio pro occasione suscipiendi sacramentum hoc, cuius fructu tam multi destituuntur. Et dum inungitur infirmus, occupet se piis affectibus: «Iesu, Fili Dei vivi, miserere mei! Propitius esto mihi peccatori! Bone Iesu, dic animae meae: Salus tua ego sum!» etc. — Demum peracta unctione animetur ad fiduciam sanitatis, si ita expediat; simul tamen ad perfectam resignationem, et finiatur consuetis orationibus. Quodsi in morbo diuturno periculum post datam sacram unctionem desinat et dein iterum redeat, iterari extrema unctio potest; iterata tamen in eodem morbo et periculo esset irrita, uti etiam collata non graviter vel periculose aegrotanti. Hinc tali exorto periculo iterum danda est, si data extra periculum fuisset.

225. Resp. IV. 1. Danda extrema unctio non est, nisi infirmi constituti sunt in periculo mortis ex infirmitate cor-