Neo-Confessarius
p. 348
poris , v. gr. febri, laesione, indispositione vel debilitate corporis. Hinc danda est reo, qui sumpto veneno exspectat mortem; exsistenti in periculo mortis ob sanguinem e naribus fluentem, qui sisti non possit; puerperae, cui ob specialem rationem timenda est mors; senibus deficientibus; non tamen suspendendo vel capite plectendo, nec ituris in proelium, nec cui pes est abscindendus. Ratio est: quia hoc sacramentum institutum est tantum pro infirmis. Priores infirmi sunt, non posteriores; neque pede minuendi ordinarie cito deficiunt.
2. Danda quoque est, per se loquendo, omnibus adultis ratione aliquando usis, si non constat, eos esse in peccato mortali non retractato, et abest periculum irreverentiae . Unde danda est furiosis, lapsis in amentiam, ebrio deficienti, vulnerato in duello, si tempus superfuit pro contritione, quod in dubio praesumendum est. Ratio est: quia in bonum animarum sacramenta sunt instituta; sufficitque hic intentio interpretativa; et quamvis, per se loquendo, ad fructum huius sacramenti requiratur status gratiae, cum sit primarie sacramentum vivorum: per accidens tamen potest attrito conferre primam gratiam. Nec hic periculum est irreverentiae nisi materialis forte, quae permitti potest ob necessitatem et bonum animae, quod speratur. *Id videlicet, quod in aliis sacramentis vivorum, v. gr. in Eucharistia, probabile tantum est, vix non moraliter saltem certum est in extrema unctione; idque ita, ut non solum in statu gratiae constituat eum, qui attritus bona fide suscipiat, sed etiam satis probabiliter eum, qui, postquam sacra unctione munitus fuerit, demum attritionem elicere possit et eliciat. Quare etiam si homini sensibus destituto extrema unctio detur conditionate, conditio numquam esse debet «si dispositus es», sed «si capax es».*
Vel ex senio. Cf. can. 940, § 1.
Can. 942: «Hoc sacramentum non est conferendum illis, qui impoenitentes in manifesto peccato mortali contumaciter perseverant: quod si hoc dubium fuerit, conferatur sub conditione.»