Neo-Confessarius
p. 349
3. Danda est pueris sufficientem usum rationis habentibus ad peccandum, etsi sacram Eucharistiam nondum acceperint: tum quia pueri quandoque peccant graviter et proinde aliquando salus eorum ab unctione dependere potest, tum quia hoc sacramentum confert gratiam et robur conducitque ad sanitatem. Unde dari potest illi, qui post baptismum numquam peccavit, v. gr. qui in extremo mortis periculo baptizatur.
*Nam baptismus, etsi cum culpa omnem reatum poenae, etiam temporalis alias in purgatorio luendae, deleat, non tamen delet omnes alias reliquias peccatorum, pravos habitus, infirmitatem ad bonum, neque aufert diabolicas tentationes, quibus propter commissa peccata homo magis subicitur. His igitur medetur sacramentum extremae unctionis, atque id conferri potest cuilibet baptizato, qui sive post baptismum sive ante baptismum utcumque peccavit, neque falsa redditur forma, etiamsi post baptismum ille, cui confertur, nullum peccatum commiserit; nam nihilominus peccata baptismo priora satis reliquerunt, quibus Dominus indulgeat (cf. S. Alph. VI 721).*
In dubio, num puer vel alius aeger umquam sit usus ratione, inungendus est ob rationem datam (sub conditione). Idem valet in dubio alio quocumque, v. gr. num moribundus adhuc vivat, num sit periculum mortis, dum differri unctio non potest: quia in extrema necessitate praesumendum est in favorem hominis, pro quo sunt sacramenta instituta .
226. Resp. V . Per se seorsim inungenda sunt organa quinque sensuum, vel si unum desit, pars propinqua: quia talis quinque sensuum inunctio est de praecepto Ecclesiae in hoc sacramento. Atque etiam pro singulis sensibus adhibenda est peculiaris forma exprimens sensum, v. gr. pro visu: «Per istam sanctam unctionem et suam piissimam miseri-
Ita in omnibus can. 941.
Huius numeri doctrina reformata est secundum decretum d. d. 25 Apr. 1906 et can. 947.*†