Neo-Confessarius
p. 351
mortali tenetur ex iustitia illud administrare , etsi qui, aliis sacramentis instructus, hoc sacramentum petere sine contemptu et scandalo negligeret, secundum communiorem sententiam non nisi venialiter peccaret ; nam hic potest magnum bonum non necessarium sine gravi peccato sibi omittere, non tamen potest illud pastor negare. Plura vide apud auctores. *In morbo tamen contagioso, ut sub peccato mortali parochus teneatur extremam unctionem administrare, debet agi de homine, cui aliter ita secure nequeat succurri, ut modo dictum est. Nam in eiusmodi circumstantiis, ubi parochus de se suaque vita timere debet, per se non tenetur nisi ad sacramenta necessaria suis procuranda . Cf. supra n. 154 et S. Alph. VI 729. — Verum parochum dedecet omnino adeo timidum esse, et nimio timore esse potest scandalo fidelibus, qui viderint medicum corporalem longe magis impavidum. Adhibeat igitur prudentes cautelas, dein magno animo sequatur potius exempla Sanctorum, v. gr. S. Caroli Borromaei, qui archiepiscopus singulos infirmos visebat et omnia sacramenta administrabat.*
QUAESTIO VII.
Quae praeterea in visitatione infirmorum observanda.
Curanda in cubiculo infirmi. — Quid sit agendum, si aegrotus videatur sensibus destitutus; quid, si morbus sit contagiosus. — Allocutio ad defuncti coniunctos.
227. Resp. 1. Curetur, ut in cubiculo infirmi altum servetur silentium, nec quivis admittantur ad alloquium, sed ii tantum, quorum consuetudine sublevetur infirmus.
2. Si morbus sit periculosus, iubeatur infirmus totus esse in negotio animae suae nec sermones profanos admittere; arceantur nimis crebrae visitationes et complorationes parent-
Can. 939. Can. 944: «nemini licet illud negligere».
Ceterum in casu gravis necessitatis seu in periculo infectionis unctiones licite adhibito instrumento fieri possunt: can. 947, § 4.