Neo-Confessarius
p. 352
tum, liberorum, consanguineorum, uxoris, et maxime aspectus eorum, ex quibus posset tentatio ad peccatum reviviscere.
3. Curetur, ut sacrae Christi crucifixi imagines, B. Virginis, Angeli custodis etc. ob oculos decumbentis ponantur; sit etiam ad manum aqua lustralis, qua frequenter aspergatur infirmus et fugentur infestantes daemones.
4. Moneatur aegrotus suaviter de mortis periculo eique breves affectus pii suggerantur.
5. Si sensibus videatur destitutus, suggerantur ei sacra nomina, et eliciendi sunt breves actus fidei, spei, caritatis, resignationis etc., sed non nimis alta voce; nam experientia constat, aegris acutum esse auditum eosque graviter affligi voce altiore. Iuvat ad cranium capitis potius formare voces quam ad aures ipsas. Successive auribus infirmi ingeri potest: «Iesu, Fili Dei, miserere mei! Maria, mater gratiae, mater misericordiae, tu me ab hoste protege! Nunc monstra te esse matrem! Angele Dei, custos mei, defende me, ne peream! Domine Iesu, per amaritudinem illam, quam pro me in cruce sustinuisti, maxime cum benedicta anima tua egrederetur de corpore tuo, miserere animae meae in egressu suo! Beatae animae, quibus quoquo modo solatium attuli aliquando, nunc mementote mei!» etc.
6. Si morbus sit contagiosus, moderata cura adhibeantur remedia, quibus praecaveatur, ne sacerdos et infirmo servientes inficiantur . Ad quod imprimis iuvat, aerem in cubiculo infirmi frequenter renovare et purgare. Renovatio optimo modo peragitur fenestris in vicino cubiculo, quod communicat cum cubiculo infirmi, apertis; alias aliter curandum est, ne flatus aeris directe graviter aegrotum tangat. — Dein sacerdos cavere debet ab animi depressione et timore contagionis. Quam-
Loco eorum, quae auctor pro conditione medicae artis suo tempore exsistente dedit, notavi, quae nostri temporis medici de morborum contagione eiusque praecautione docere solent. *