Neo-Confessarius
p. 369
Sancti evaserunt: ut Magdalena, Matthaeus, Augustinus etc. Deus, ut dixi, magnis peccatoribus vere poenitentibus legitur non minores contulisse favores, immo saepe maiores, quam iis, qui rarius peccaverunt. Proponi quoque potest parabola de ove perdita, de muliere, quae drachmam perdidit everritque domum et, ubi invenit illam, convocavit vicinas dicens: «Congratulamini mihi, quia inveni drachmam, quam perdideram» (Lc 15, 9). Drachma est anima, qua inventa gaudet Christus, gaudet Ecclesia triumphans et Christo gratulatur. — 5. Si poenitens dicat: Vereor, ne maior sit iniquitas mea, quam ut veniam merear, — respondeat confessarius: Maior est Dei pietas quam tua impietas, maior Dei misericordia quam tua iniquitas, maiora sunt Christi merita quam tua demerita; «ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris tantum, sed etiam pro totius mundi» (1 Io 2, 2); pietas et misericordia Dei Christique merita sunt infinita: peccata totius mundi illis comparata non sunt quantum guttula aquae collata mari. Si hoc universum ignis esset et in hunc mitteretur aquae guttula, putas, eum exstinctum iri? Minime. Sic tua peccata immersa in merita Christi et in abyssum misericordiae Dei. — 6. Pusillanimitas et maxime desperatio, quam illa parturit, grandis est Dei iniuria; desperare enim dicit exercite, Deum aut non posse aut nolle ignoscere, et ad hoc ipsum inclinat pusillanimitas. Quid putas, si pater omnem habuisset filii curam, numquam filium promissis suis fefellisset, addiceret delictorum veniam, filius tamen patri non fideret: nonne merito pater offenderetur? Quanto potiore iure Deus pro iniuria habebit, si ei diffidamus!
238. Resp. III. Si quis frequenter recidivus in eadem peccata despondeat animum vel contrahat de emendatione futura, erigi potest partim iam dictis, partim sequentibus: 1. Nulla sunt peccata, quae per Dei gratiam vinci emendarique non possint. Est autem Deus paratus dare auxilium necessarium; vult enim, ut peccator convertatur et vivat (Ez 18, 23); cupit et mandat, ut a nobis peccata vitentur, et