Neo-Confessarius
p. 368
ne pereas. — 2. Deus pro nobis dedit Filium suum, et hic se tradidit pro nobis; quomodo, quod minus est, negabit? Audi Patrem dicentem: «Accipe Filium meum, quem do pro te, et redime te.» Audi Filium: «Omnia mea tua sunt.» Deus bonus plus velle, sapiens plus invenire, omnipotens plus dare non potuit. Teneritudo amoris Deum quodammodo cogit, ut misereatur. «Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. Ecce in manibus meis descripsi te» (Is 49, 15 sq.). Cognovit nimirum Deus figmentum nostrum, quia caro sumus, lutea vasa portantes, proni in malum ab adulescentia nostra, novit nos lapsos et corruptos primum non propria sed protoparentis nostri voluntate, novit diabolum ex odio ipsius Dei nobis insidiari undique; hinc peccata nostra respicit potius ut miseriam nostram, quam ut sui contemptum et iniuriam, et multus est ad ignoscendum, atque opera diaboli lubens destruit. — 3. Ipse Filius infallibile remissionis chirographum nobis reliquit (Mt 6, 14) his verbis: «Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester.» Ille est ut medicus, qui «venit salvare, quod perierat» (Mt 18, 11); pastor bonus est, qui oves errantes quaerit et ad ovile laetus reportat (Lc 15, 4 sq.); redemptor est, qui, quos sanguine suo comparavit, non abiciet. «Empti estis pretio magno, sanguine quasi agni immaculati» (1 Cor 6, 20 et 1 Petr 1, 19). «Copiosa apud eum redemptio» (Ps 129, 7). Quid non speres? — 4. Pusillanimitas ex fraude est daemonis, qui nihil quaerit aliud, nisi nos perdere. Novit dictum: «Spes autem non confundit» (Rom 5, 5), et: «Scitote, quia nullus speravit in Domino, et confusus est. . . Quis invocavit eum, et despexit illum?» (Eccli 2, 11 sq.) Novit daemon omnia tua perdita esse, si diffidas Deo. Hinc te ad diffidentiam impellit. Si existimas te hactenus parum boni fecisse, habes advocatos multos, Filium Dei, piissimam Matrem eius, omnes coelites et Sanctos in Dei Ecclesia; horum merita participas. — Proponi possunt exempla peccatorum, qui magni