Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 371

239. Resp. IV. Si poenitens animo concidat ob tentationes, quas patitur, his considerationibus erigatur: 1. Necesse est nos tentari; natura enim nostra corrupta pugnantibus inter se passionibus et habitibus infecta est, pars inferior seu sensitiva ad sensibilia vetita non minus quam licita propendet; unde dixit Apostolus: «Caro concupiscit adversus spiritum» (Gal 5, 17), et S. Iacobus (1, 14): «Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus.» Dein adversarius noster diabolus circuit quaerens omni modo nos perdere. Unde dixit Iob (7, 1): «Militia» seu tentatio «est vita hominis super terram.» Denique proposuit Deus vitam immortalem velut coronam, ad quam contendimus pervenire; non datur autem corona sine victoria, nec victoria sine certamine, nec certamen sine hoste. «Non coronatur, nisi legitime certaverit» (2 Tim 2, 5), et «Quia acceptus eras Deo, necesse fuit, ut tentatio probaret te» (Tob 12, 13). — 2. Utile admodum est nos tentari, tum quia in tentatione videntes periculum ruendi in interitum aeternum, agnoscimus fragilitatem nostram et indigentiam divini auxilii, atque ita discimus nos humiliare; tum quia per victoriam tentationum probatur in nobis virtus et amor Dei et fidelitas in eum, quae magnopere placet Deo, sicut amicitia in tentationibus. «Tentat vos», dicitur Dt 13, 3, «Dominus Deus vester, ut palam fiat, utrum diligatis eum an non, in toto corde, et in tota anima vestra.» — 3. Gratum est Christo spectaculum, videre nos pugnantes pro gloria nominis sui. Spectator adest et pugnat in nobis, nec sinit nos tentari ultra id, quod possumus, dicente sancto Apostolo: «Fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id, quod potestis» (1 Cor 10, 13). Homines iumenta non onerant ultra vires; novit figulus, quantum temporis oporteat vasa relinqui in fornace, ne perdantur; quidni Deus sapientissimus, salutis nostrae amantissimus provideat, ut accommodet vires tentationibus, ut cum tentatione possimus facere proventum? Si ergo Deus pro nobis, quis contra nos? — 4. Tentari malum non est, sed vincere gloriosum signum.