Neo-Confessarius
p. 372
que praedestinationis, dicente S. Iacobo (1, 12): «Beatus vir qui suffert tentationem: quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se.» Penes te est victoria, modo velis. «Diabolus alligatus... latrare potest, mordere non potest, nisi volentem», ait S. Augustinus . «Non nocet sensus, ubi non est consensus.» — 5. Tentationes graviores post conversionem indicium sunt hominem evasisse e servitute diaboli; quos enim captos habet, minus tentat, ut venator feram iam captam non persequitur, sed fugientem. «Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis» (Iac 1, 2). — Modum resistendi tentationibus et media eas vincendi suggerat confessarius ex dicendis cap. XII.
CAPUT X.
Quae confessario observanda et agenda cum reis captivis vel condemnatis ad mortem.
Quid reo liceat circa responsa danda, circa fugam, circa complices indicandos; modus agendi cum reo ante confessionem et post eam; irregularitas praecavenda.
240. Resp. I. Generatim haec sunt observanda: 1. Reus ab iudice interrogatur iuridice, quando interrogatio fit servato iuris ordine et adest semiplena probatio vel per testem legitimum oculatum vel per indicia aequivalentia vel per in-
Inter opp. suppos. app. serm. 37, n. 6; ML XXXIX 1820 (adscribitur S. Caesario Arelat.).
Inter opp. suppos. S. Bernardi, Tract. de interiore domo c. 8; ML CLXXXIV 515.
Nolui haec, quae auctor notavit spectato iuris ordine antiquo communi, supprimere, secundum quem reus capitali sententia plecti non potuit nisi crimen fassus, sed ad hanc confessionem extorquendam post vehementia indicia probationesque semiplenas ad quaestionem, i. e. etiam torturam, vocari vel revocari poterat. Utilia enim etiamnunc sunt quam plurima. Satius duxi ea, quae propter hodiernum usum et procedendi iudicialiter modum explicatione vel mutatione indigent, inferius addere. Aliqua tamen ex hoc capite minus. apta expunxi.