Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 23

parva poenitentia implenda permittere purgatorio, quam cum magna, quae vel omittatur vel inutiliter impleatur, mittere in infernum . 5. Si ex minore poenitentia speretur specialis utilitas; ut si credatur poenitens sic alliciendus ad frequentem usum sacramentorum. 6. Si constet poenitentem multa opera satisfactoria facere consuevisse. 7. Aliquando, ubi opus est reprehensione, quae tamen moderata esse debet, si dicat confessarius, priusquam reprehendat, ut se patienter audiat pro poenitentia. 8. Si poenitenti suas obligationes ostendat, v. g. se reconciliandi cum proximo, restituendi aliena, vitandi occasionem proximam, quas potest pro poenitentia iniungere, ut iis satisfaciat. In hoc casu, inquit Lacroix , non debet confessarius multum angi circa peccatorem gravem, ne ita disposito non sat gravem poenitentiam iniungat, quia illae obligationes per se sunt satis graves. 9. Si aliqua per modum consilii iniungat, et ad illa poenitens se paratum ostendat, v. g. ut opera quotidiana exactius ad tempus peragat. Etsi enim poenitentia non sit tota iniungenda sub puro consilio, cum non appareat, quomodo confessarius sicut iudex puniat, et alias sine peccato posset sacramentum poenitentiae sua frustrare integritate: pars tamen poenitentiae imponi potest sub puro consilio, ut habet sententia communis. 10. Si confessarius exemplo S. Francisci Xaverii partem poenitentiae in se suscipiat; sic enim movebitur poenitens ad dolorem, confusionem, ad frequentanda sacramenta vitamque christianam, consequenter ad maiorem satisfactionem. Ceterum, si iusto minor poenitentia iniungatur, monendus poenitens id iustis ex causis fieri, ut sic animetur ad spontaneam satisfactionem studeatque diligentius emendationi et ad confessionem alliciatur; secus enim gravitatem peccatorum suorum non aestimabit, quae advertit a confessario tam leviter puniri.

Idem valde inculcat S. Alph. VI 510.*

Theologia moralis l. 6, p. 2, n. 1260.*