Neo-Confessarius
p. 22
mea anulum, ut illum gestes, et quoties eum aspexeris, recorderis aeternitatis. Alium correxit haec a sacerdote ex ordine Sancti Dominici iniuncta: Per noctem unam iace immotus in lecto. Mane enim accurrens ad confessarium dixit id sibi visum esse impossibile; cui confessarius: Quomodo ergo iacebis in aeternum in inferno compactus? 8. Iniungi etiam potest idoneis, ut per diem mente versent aliquam ex Scriptura sententiam, ut: «Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur?» (Mt 16, 26.) Vel: «Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt» (Iob 21, 13). Vel: «Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante, ... ardoribus sempiternis?» (Is 33, 14.) Vel: «O vos omnes, qui transitis ... attendite, et videte, si est dolor sicut dolor meus» (Thren 1, 12). Vel: «Vocavi, et renuistis ... ego quoque in interitu vestro ridebo» (Prv 1, 24 sq), alia eiusmodi, quae et servient pro admonitione.
17. Resp. III. Poenitentia minor, quam alias iniungenda fuisset, imponi potest: 1. Si poenitens videatur valde contritus. 2. Si lucrandae sint indulgentiae, quia, quamvis tunc poenitentia medicinalis non sit imminuenda, minui tamen potest vindicativa; nam per indulgentias quidem applicatur satisfactio Christi et remittitur poena, non cavetur tamen relapsus . 3. Si poenitens sit infirmus vel ita debilis, ut gravior sit ipsi valde difficilis. Unde luctanti cum morte sufficit iniungere, ut sacra nomina ore aut saltem corde proferat; potest infirmo gravior iniungi sub conditione: si convalescat; item, ut acceptet et statuat pro satisfactione perferre morbi molestias. 4. Si poenitens merito timeatur graviorem omissurus aut a sacramento poenitentiae avertendus vel aditurus confessarios minus idoneos aut ruiturus in desperationem; quibus in casibus tutius est, inquit Gerson, poenitentem cum
Aliquam semper satisfactionem sacramentalem iniungendam esse monuit Benedictus XIV etiam in iubilaeo. Cf. Lehmkuhl, Theologia moralis II 690.*