Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 393

novo capitur terrenorum amore; tamquam grande amplectitur, quod ante tamquam inane abiecerat; horret gravia et tamquam gravia fugit, quae ante tamquam levia amplectebatur, utpote destituta vigore caritatis. Non abstinet quidem primo ab omnibus mediis perfectionis: orat, sed sine attentione et reverentia; sacra mysteria frequentat, sed sine praeparatione; libros legit, sed sine recta intentione. Tandem incipit omittere, quae sine superioris reprehensione omittere potest, et negligit non raro orationem. His primum contentus est daemon; deinde adducit ad neglectum omnis exercitii spiritualis; tum demum illum aggreditur forti tentatione et in mortale peccatum praecipitat, praecipitatum reddit sui pertaesum, accensoque tum appetitu irascibili, de peccato in peccatum praecipitat, et aut a fide aut a religione abducit, verificaturque in eo illud: «Percutiat te Dominus amentia et caecitate» (Dt 28, 28). Huc prolabuntur tepidi, estque difficillimum eos curare et ad fervorem revocare, si antea multum progressi erant, quia veritates evangelicae, quibus perspectis peccarunt, non amplius eos movent, nec novissima terrent. Valet suo modo illud Apostoli: «Impossibile est eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum coeleste, . . . et prolapsi sunt: rursus renovari ad poenitentiam» (Hebr 6, 4 6). Itaque confessarii erit aut malum praevertere, aut, si iam invaluit, priusquam ad extrema deveniat, manum medicam adhibere. Initium teporis difficulter, progressus autem eius facile advertitur; si enim sedulo discutiatur oratio, mortificatio, modus resistendi tentationibus, dispositio ad sacramenta, amor solitudinis, desiderium proficiendi: apparebit, utrum quis progrediatur in virtute, an deficiat.

Modus curandi hic esse poterit: Qui non est in tepore adeo progressus, iubeatur omnia exercitia devotionis neglecta resumere et bene peragere, et facile ad meliora redibit. Deinde ad mentem revocet iacturam gratiae, huius pretium, temporis a Deo concessi finem, damna et pericula teporis. «Quia tepidus es, . . . incipiam te evomere ex ore meo» (Apc 3, 16).