Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 392

et mortificationes insolitas, cavendum magnopere, ne inconsulto confessario obsequatur: quaerit enim malignus eum perdere et ineptum reddere ad Dei obsequium, et tandem, dum poenitens videt se ne sic quidem assequi quod intendit, eum deducere ad laxitatem, immo ad hoc, ut, sibi persuadens se posse in quovis statu salvari, a recta semita deflectat, et ut, si sit in religione novitius, ad saeculum se recipiat. In has cogitationes si poenitens adductus sit, non leviter sed graviter cum eo agendum est: «Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei» (Lc 9, 62). Nostine, utrum non perseverantia finalis et aeterna salus tua pendeat ab hac constantia in coeptis? Sunt quos Deus vocaverit ad statum perfectionis, sine qua salvi non erunt. Gratia ab eius, non a nostro pendet arbitrio. Putas te in saeculo multum boni posse facere; sed nescis, an hanc gratiam sis habiturus, ut facias. «Est via, quae videtur homini iusta: novissima autem eius deducunt ad mortem» (Prv 14, 12). Sed demus te multum boni esse facturum; at quid, si a salute tua aberres, si non praestes ex beneplacito Dei? «Bene currunt», aiebat ad quosdam S. Augustinus, «sed in via non currunt» (Serm. 141, c. 4; ML XXXVIII 777). Quidquid homo ex voluntate propria agit, nullius est momenti. «Perditio tua Israel: tantummodo in me auxilium tuum» (Os 13, 9).

2. Proficientibus conatur persuadere daemon, eos iam eo esse progressos, ut ex parta annona honeste possint vivere, ut dicant: «Nihil violenti perpetuum; arcus semper intensus rumpitur»; atque ita paulatim ad tepiditatem eos adducit, amorem commodorum et socordiam ingerens, ut hoc velut malo hectico correpti tabescant et pereant. His mali sui gravitas, origo, effectus, remedia proponenda sunt. Oritur hoc malum partim ex intellectu, partim ex voluntate. Intellectus paulatim privatur ea, quam conceperat, aestimatione perfectionis et coniunctionis cum Deo, privatur lumine, quo dirigebatur in suis actionibus, privatur vilipensione, quam conceperat, mundi bonorum et voluptatum. His voluntas seducta