Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 25

sunt proportionatae viribus, statui, conditioni poenitentium talium; neque aliud efficient, nisi ut fideles ab usu sacramentorum absterreantur.

19. Resp. V. Si poenitens absolutus redeat egeatque nova absolutione, nova iniungenda est poenitentia, nisi forte prior videretur sufficiens, velletque eam de novo confessarius in iungere, uti potest, sicut aliud opus aliunde debitum. Si poenitens petat sibi iniungi aliam poenitentiam loco iniunctae ab alio confessario, illi annuendum non est, nisi status antecedens illius ex confessione saltem confuse cognoscatur; quia iudex nequit iudicare incognita causa. Putat quidem Illsung statum poenitentis antecedentem satis cognosci ex poenitentia illi iniuncta, ideoque opus non esse, ut peccata, ob quae iniuncta fuit, denuo exponantur; at licet hoc forte aliquando verum esse possit, non tamen semper; quia confessarii non sunt uniformes, nec omnes aeque solliciti de poenitentia praesertim medicinali imponenda. Unde, per se loquendo, poenitens debet peccata saltem praecipua iterum confiteri. *Practice id utique tenendum est, ut confessarius ille novus eam recipiat confessionem, ex qua confusam saltem notitiam status poenitentis hauriat; ceteroquin absolute sufficere potest cognitio prioris poenitentiae, ut possit novus confessarius mutationem in aequalem vel paulo minorem facere, cum S. Alph. (VI 509) id satis probabile esse reputet.* Quodsi redeat poenitens ad eundem confessarium, hic, modo adhuc in confuso recordetur status prioris poenitentis, aut eum ex praesenti confessione intelligat, iuxta omnes aliam poenitentiam potest substituere, et iuxta aliquos etiam extra confessionem, quia iudex potestatem habet quoad poenitentiae impletionem, ergo etiam quoad illius mutationem. *Sed cum extra controversiam sit poenitentiae mutationem fieri debere (ne desinat esse sacramentalis poenitentia) vi sacramenti eiusque aut conferendi aut collati necdum plene

Theol. pract. univ. tract. 6, disp. 6, q. 5, a. 2, n. 164.