Neo-Confessarius
p. 26
absoluti: sequitur ut, si confessarius extra actum quidem confessionis mutat poenitentiam, at propter confessionem antea auditam, id fieri debeat intra illud tempus, intra quod iudicium sacramentale protrahi atque moraliter perseverare tamquam unum idemque iudicium valeat. Quod aliquot dies non debet excedere. Cf. S. Alph. l. c. n. 529, dub. 3 . Demum, etsi poenitentia ordinarie imponatur ante absolutionem, potest tamen etiam eam sequi illius impositio, tuncque adhuc procedit a potestate clavium, quia iudicium necdum est finitum, utpote ad quod spectat punire delicta.
20. Resp. VI. In dubio de sufficienti poenitentia inclinandum in partem benigniorem, quia in ea minus periculi; et «sapientis medici est», inquit S. Thom. 4, d. 18, q. 2, a. 1, q 3, «a levioribus et minus periculosis medicinis incipere», et d. 19, q. 2, a. 3, q 2, «paulatim procedendum est, ut, quam minus potest fieri, gravetur ille, cui medicari volumus». Iuvat quandoque interrogare poenitentem, quam poenitentiam putet se melius implere posse; si promptus inveniatur, expedit quandoque, quae diutius duret, per dies v. g. 15 aut etiam per mensem, ut non dentur oblivioni peccata, ut consuetudo aboleatur, studium eam exstirpandi nutriatur.
CAPUT VII.
Quomodo et quando sit danda absolutio.
Forma absolutionis — quae verba necessaria; auctoritative proferenda, non sub conditione futura. — Cui et quando danda; disposito et integre confesso, etiam ante praestitam satisfactionem, relapsum timenti, non vero absenti.
21. Resp. I. Ut confessarius certo licite procedat, regulariter tenetur in absolvendo uti saltem his verbis: «Ego te absolvo a peccatis tuis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus
Si vero agitur de poenitentia imposita a superiore pro casu aliquo reservato, confessarius eam poenitentiam non poterit mutare, nisi adsit gravis causa neque facilis sit accessus ad ipsum superiorem (S. Alph. l. c. dub. 2).*