Neo-Confessarius
p. 395
propria, ubi foetent mores communitatis, et unusquisque facile sibi persuadet, bene se vivere, si vivat ut pars maior communitatis et praesertim ut suus superior. Hunc sensum perniciosum corrigat confessarius, doceatque imprudenter a caeco peti, ut viam demonstret; sequendam esse eam, quam Deus docet. «Non sequeris turbam ad faciendum malum» (Ex 23, 2). Quid proderit turba, ubi singuli iudicabimur? Suadeat considerationem sacram, lectionem pii libelli cum desiderio proficiendi etc. «Fili, in tua infirmitate ne despicias te ipsum, sed ora Dominum, et ipse curabit te» (Eccli 38, 9). Discat se vincere primum in minoribus, ut paulatim fiat aptus ad se vincendum in maioribus, idque praesertim in exercitiis antea adhibitis rite peragendis; sicut enim horum neglectu tepidus evasit, sic eorum accurato usu calidus fiet.
3. Provectioribus solet inimicus tendere laqueum superbiae et temerariae cuiusdam fidentiae; cum enim experiantur amore insolito se Deo coniungi et vilescere sibi mundana prae felici statu suo, excitat eos, ut arripiant occasiones non secundum scientiam putentque in rebus exiguis deflectere non obesse. His proderit instans oratio, discussio sui, fragilitatis suae consideratio et examen particulare; neque enim omnes motus etiam in eiusmodi hominibus sunt a gratia, neque praecipitatio est instinctus Spiritus Sancti. Natura saepe gratiam praevenit, eam comitatur flectitque in detrimenta. Quodsi evenerit — id quod fieri potest, etsi rarius accidit — talem labi in letale peccatum, confessarius eum benigne excipiat, nec ulla edat signa admirationis aut indignationis, ne eum deiciat. Quid enim mirum labi hominem, qui ob corruptos humores congenitos omni momento labi potest? Caro corrupta prona in malum est ab adulescentia, nec sic gratia naturam confirmat, ut nulla rima peccato pateat. Mirum potius, quod post lapsum confusione plenus se accuset. Caecum labi in foveam nemo miratur, nemo ei indignatur, sed manum ei quivis benevole praebet. Si sic lapsus vehementer sibi in-