Neo-Confessarius
p. 396
dignetur, potest is effectus esse ex gratia, potest etiam adiunctam habere superbiam, cum existimet talem casum sibi accidere non debuisse. Proinde confessarius purget aurum a scoria, permissoque iusto dolore, acerbitatem omnem ex superbia natam tollat, et poenitentem ad spem, caritatem et humilitatem excitet.
Ad spem erigi potest hoc modo: Lapsus tuus potest tibi esse maioris sanctitatis initium. Novit Deus ex lapsu Adami maxima bona elicere, sciet etiam ex tuo. Gloriae suae incrementum capiet te iustificando; est enim iustificatio excellentius opus, teste S. Thoma , quam creatio totius mundi, quia est elevatio hominis ad filiationem Dei, eique obstat peccatum removendum. «Exaltabitur [Deus] parcens vobis» (Is 30, 18). Vertit Deus lapsum peccatoris poenitentis in exaltationem eius, et, quod magis mirandum, arripit Dei bonitas ex lapsu occasionem maiore benevolentia vere poenitentem complectendi, quam antea innocentem, vertens ruinam in splendorem, damna in lucrum: «Si reversus fueris ad Omnipotentem, aedificaberis ... dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos ... deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam» (Iob 22, 23—26). Non est metienda misericordia Domini secundum angustias cordis nostri. «Quam magna misericordia Domini, et propitiatio illius convertentibus ad se!» (Eccli 17, 28.) Dei bonitas ultra omnem limitem se extendit, in illa merguntur omnia peccata poenitentis. «Miserebitur nostri: ... et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra» (Mich 7, 19). Non est, cur poenitens despondeat animum, sed potius, cur maiorem concipiat fiduciam, exemplo Davidis, qui lapsus cum tanta gloria surrexit. «Domine, propitiaberis peccato meo»: Cur? «Multum est enim» (Ps 24, 11): quia nimirum erigere eos, qui lapsi sunt gravius, commendat magis misericordiam et omnipotentiam Dei, estque ingenium benignitatis curare infirma,
.1 2 , q. 113, s. 9 ad 2.