Neo-Confessarius
p. 398
QUAESTIO III.
Quid sit notandum circa diversos animi motus, inspirationesque boni et illusiones mali spiritus.
247. Resp. Magna discretione et lumine divino adiuvante diligenter expendendi et distinguendi sunt motus voluntatis et illustrationes visionesque animae, ut nimirum discernantur, a quo spiritu proveniant. Nam est quidem spiritui Dei, teste Apostolo (1 Cor 2, 10 sqq.), proprium docere nos, illustrare intellectum, ad bonum movere et regere voluntatem tum per se tum per bonos angelos; at non raro, teste eodem Apostolo (2 Cor 11, 14), ipse satanas transfigurat se in angelum lucis, et spiritus daemonis fingit se spiritum Dei, imitando huius impulsus et interiora colloquia, ita ut, quem homo motum et impulsum Spiritus Sancti existimat in suum profectum immissum, sit impetus daemonis in eius perniciem tendens iuxta illud Prv 14, 12: «Est via, quae videtur homini iusta: novissima autem eius deducunt ad mortem.» Novit nimirum daemon movendo phantasiam et appetitum sensitivum in anima nostra tales ciere affectus, ut, cum revera sint umbratiles pictaeque virtutes, verae tamen esse videantur, et ut iisdem inescentur, qui multum sibi tribuunt in rebus spiritualibus. Sunt tamen etiam aliae illusionum et deceptionum causae, nimirum passionum nostrarum ardor et furor, quibus cum cor agitatur, iudicium rationis invertitur et sinistro affectui accommodatur; atque ita fit, ut iudicetur pulchrum, quod turpe est, dicaturque malum bonum et bonum malum. Deinde similitudo magna inter affectus aliquos virtutis et vitii: unde fit, ut vitium virtus existimetur, v. gr. ira iudicetur zelus, pro liberalitate prodigalitas, pro humilitate pusillanimitas et hypocrisis, pro confidentia praesumptio, pro constantia pertinacia, pro amore divino amor proprius habeatur et exerceatur. Atque in his non aberrare difficillimum est, quia imbecillitas intellectus nostri abyssum cogitationum et affectionum, quae in corde nostro geruntur, penetrare non potest; sed illam penetrat et scrutatur solus Deus. Unde, monente