Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 399

S. Gregorio M., diligenter invigilandum est, tum «ne per apertum impetum carnis ducamur», tum «ne se impetus carnis quasi sub impetu spiritus latenter subiciat, et culpas, quas agimus, nobis virtutes fingat» (In Ez. hom. 5, n. 3; ML LXXVI 822). «Nolite», inquit S. Ioannes (I Ep. 4, 1), «omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sint.» Hoc nisi fiat, credes falsum spiritum verum et sequeris, verumque credes falsum et proicies. Quod utrumque periculosum est.

Ad hanc probationem et examen largitur Dominus Deus noster illud donum, quod ab Apostolo appellatur discretio spirituum; at illud non datur omnibus fidelibus, sed iis, quos magistros et duces constituit et probatores in republica suorum posuit, ut discernant aurum a scoria, separent pretiosum a vili et sint quasi os eius. Sunt tamen etiam indicia, quae ad discernendos spiritus iuvent, neque propria industria excludenda, sed ab omnibus adhibenda est. Neque tamen laborandum, utrum motus bonus sit a solo Deo an ab angelo bono vel ex virtute et recta affectione animae, aut utrum malus motus a daemone sit an a carne nostra; hoc enim discerni non potest semper nec semper necessarium est.

QUAESTIO IV.

Ex quibus discerni possit, utrum visiones, suggestiones, illustrationes et motus animae sint a bono an vero a malo spiritu.

Spiritus bonus movet ad vera et utilia, ad mortificationem, plerumque ad ordinaria tantum; signum boni spiritus est, si motus incipit in intellectu et voluntate, si inspirat amorem rerum humilium. Motus mali spiritus tendunt ad vitia et falsa, animum in fine perturbant. Signa deceptionis; indicia visitationis divinae.

248. Resp. Discerni non raro poterit ex sequentibus:

I. Spiritus bonus non inspirat, quae repugnant veritati, v. gr. Sacrae Scripturae, doctrinae in Ecclesia receptae, moribus Sanctorum, vitae Christi; sed his conformia; nec quae sunt frivola, inutilia, impertinentia; sed utilia, solida ect.