Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 402

bona falsum quid vel malum ingeritur, signum quidem est hoc esse a malo spiritu; non tamen existimandum omnes inspirationes, quas homo talis habet, esse illusiones a malo spiritu; quia daemon solet bonis Dei inspirationibus miscere aliquas suas, animasque turbare, ut sanctas inspirationes suspectas reddat et hae ideo non admittantur. Hoc in casu humiliter rogandus est Deus, ne nos decipi permittat, et sine perturbatione est agendum recta ad Deum intentione, quod recta ratio et gratia dictat. Si suggestio tendit ad res novas, curiosas, singulares, prodigiosas, inusitatas, quae pariant in mundo admirationem et famam sanctitatis, est a malo spiritu. Item, si excitat ad superbiam, vanam gloriam, praesumptionem animi, ad desperationem, vel alium minus ordinatum affectum, aut si suadet, ne res manifestur superiori aut confessario.

8. Si blande accedat, sed postea relinquat maerorem, desolationem, perturbationem animi, tenebras: est signum mali spiritus, ut docent S. Ignatius in Exercitiis (in reg. de discr. spirit. pro secunda hebd. 1 et 5) et S. Macarius Homil. 7, interrog. 3 (MG XXXIV 526). Sicut enim boni spiritus est solari et tranquillitatem animi adferre, sic maligni est relinquere in animo tenebras, maerorem, perplexitatem, turbationem; nam quisque sibi consentanea operatur.

249. Ex his sequitur: 1. Misere decipi eos, qui illustrationes impulsusque divinos se habere speciales putant, si optent res extraordinarias, si ideo se magni faciant, si contemnant alios, qui tales non habent, si sensa sua leviter manifestent, quasi in aliorum utilitatem id faciant; si contempti tristentur et animum abiciant; si superbiae tentationibus cedant et glorientur de devotionis gratia, sibique in ea complaceant, vel sibi persuadeant, eam maiorem esse quam revera est, vel se ea alios superare eave melius uti quam alios. Etsi enim rebus bonis tales tentationes possint misceri, immo quandoque possit aliquid adhaerescere, attamen id non debet fieri nisi leviter et brevi tempore; alias enim gratiae illae extraordinariae redduntur suspectae.