Neo-Confessarius
p. 401
gaudiorum internorum genera: alia enim incipiunt a parte superiore et transeunt ad inferiorem; alia incipiunt a parte inferiore, possuntque esse a malo spiritu, qui facilius illudit melancholicos et nimis affectuosos, non ita illos, qui sunt animi virilis, quieti, affabiles. Ceterum valde experti sensu quodam interno discernunt divinas inspirationes ab aliis, etsi discrimen explicare non possint, sicut amicus amicum ex signis discernit, et mellis saporem percipimus nec tamen explicare possumus.
6. Signum Spiritus Sancti est sensus saporque quidam humilitatis in imo corde; ut si quis non desideret extraordinaria, non propendeat ad exercitia, quae sint admirationi, sed ponat sanctitatem in ordinariis bene agendis; si se indignum reputet donis Dei, se propter illa non efferat nec aliis praeferat; si gaudeat de contemptu, quando confessarius iudicat illustrationes illas esse illusiones; si dona sua occultet, si confugiat illucescente speciali visitatione ad humilitatem, singulares favores nolit, nisi ut Deo placeat, si penetret profundum sui nihili etc.
7. Malus spiritus movet: si suggestio tendit ad falsitatem et vitia, ut solet facere daemon variis modis; nam aliquando suggerit manifestum mendacium, sed illud falsis rationibus vestit et obducit, ut verum existimetur; alias suggerit vera, sed dolosam inde deducit conclusionem. Sic haereticos permittit sentire vera esse, quae continentur in Sacra Scriptura, sed intelligenda dicit ab unoquoque iuxta proprium iudicium. Interdum suggerit per aliquod tempus vera, ut hominem securum reddat, moveri se spiritu bono, sed postea addit de suo errorem et incitamentum ad peccatum. Si advertatur malum spiritum movere ad bonum, hoc quidem non ideo est omittendum, non tamen agendum, quia ille movet, sed quia vel fides vel recta ratio vel honestas id suadet; neque tunc caret bene operans suo merito, sicut, si ex mala intentione ab aliquo inducereris ad dandam eleemosynam, tu vero recta intentione dares, merito non careres. Si post suggesta