Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 404

pensisque nostris et quasi de nostro laboremus. Dein tirones sunt velut in hieme, in qua sol communiter latet; proficientes sunt in vere, ubi est maior varietas; perfecti sunt in aestate, in qua calor et lux constans magis, sunt tamen etiam quandoque nubila et tempestates horrendique fragores, sed non diuturna: exspectandae autem sunt a Deo consolationes, non extorquendae.

3. Si anima, divina suavitate quasi ebria, se videatur vix posse continere, reprimat impetum, nec velit divina consilia penetrare suisque viribus opus divinum praevenire, augere et auxilium divinae gratiae quasi superare.

4. Sciendum est, veram devotionem consistere in prompta, forti et constanti voluntate faciendi quidquid Deo placere, et vitandi quidquid ei displicere novimus: non vero in sensibili cordis dulcedine et suavitate, quae lacrimas et gemitus cieat et nescio quem spiritualem gustum pariat. Unde his non est innitendum tamquam verae devotioni. Etsi enim affectus teneri et dulces saepe sint boni Deumque auctorem habeant, et ad coniunctionem cum Deo iuvent; in iis tamen devotionis substantia non consistit, immo sunt saepe periculosi et consolationes falsae, a daemone vel natura ortum ducentes. Unde multae animae his fruuntur, neque tamen veram devotionem habent: sentiunt teneros affectus, in lacrimas, suspiria erumpunt etc., dum v. gr. passionem Christi exponi audiunt; attamen inique possessa nolunt restituere, nulli commoditati renuntiare, nullam molestiam amore Christi subire volunt; similes puero, qui, dum videt matri venam incidi, plorat, et tamen pomum vel saccarum, quod forte in manu habet, illi dare recusat.

5. Si teneri illi affectus deprehenduntur esse a Deo, id quod ex effectibus eorum bonis secundum dicta colligitur — ut si ducunt ad virtutem, v. gr. humilitatem, patientiam, benignitatem, affabilitatem, misericordiam erga proximum, mortificationem, constantiam in bono etc. —, iis humiliter et in finem, in quem dantur, utendum; si autem deprehenduntur