Neo-Confessarius
p. 405
esse a daemone vel a natura, vel de hoc iusta esset suspicio, corrigendi sunt aut reiciendi, animusque firmandus et praeparandus est ad verum Dei amorem constansque eius obsequium. Esse autem a malo spiritu, indicia praeter iam dicta sunt: si circa nos tantum versantur; si respiciunt ut finem placere hominibus, ut fit, si devotio extollitur in publico, marcescit in occulto; si laudibus delectatur, contemptu arctatur; si anxie et perturbate quaeritur; si subtracta vel dilata causat perturbationes et murmurationes; si movet ad arrogantiam, praesumptionem, asperitatem erga proximum etc. Immo etiam vera devotio sensibilis exposita est fraudibus daemonis; conatur enim amorem spiritualium vertere in sensualem, et impellere ad quandam intemperantiam seu gulam spiritualem, ad complacentiam inordinatam, et ubi naturam mollem reperit, ad dolosas lacrimas. Quare mulieres prae viris solent esse illusionibus obnoxiae; proinde magna cautela opus est solliciteque curandum, ut ex supernaturali motivo virtutes operentur.
QUAESTIO VI.
Quid circa desolationes observandum et quae regulae in iis sint tenendae.
Causae desolationis. — Regulae in ea servandae: fiduciae excitatio, discussio conscientiae, fidelitas et constantia in exercitiis piis, honesta recreatio, communicatio cum directore spirituali.
252. Resp. I. Dat Deus consolationes, ut animus a terrenis voluptatibus abstrahatur, illas aversetur, ad virtutes arduas excitetur; eum in finem ut plurimum immittit illas incipientibus, tractans eos ut parvulos, lacte eos attrahendo; postea autem, ubi cibos duriores norunt digerere, pascit eos esca grandium, consolationes saepe subtrahit et se quodammodo subducit, ut deserant magis semetipsos et illi serviant propter ipsum. Saepe quoque non dat consolationes aut eas subtrahit provectioribus, vel quia non expediunt, abiturae in vitium; vel quia hi, quibus datae erant, iis abusi sunt v. gr. ad vanam gloriam, superbiam, inanem de se opinionem, gulam