Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 411

potest, quin quotidie communicantes a peccatis etiam venialibus ab eorumque affectu sensim se expediant.

«4. Cum vero sacramenta Novae Legis, etsi effectum suum ex opere operato sortiantur, maiorem tamen producant effectum, quo maiores dispositiones in iis suscipiendis adhibeantur, idcirco curandum est, ut sedula ad sacram Communionem praeparatio accedat, et congrua gratiarum actio inde sequatur, iuxta uniuscuiusque vires, conditionem ac officia.

«5. Ut frequens et quotidiana Communio maiore prudentia fiat uberioreque merito augeatur, oportet, ut confessarii consilium intercedat. Caveant tamen confessarii, ne a frequenti seu quotidiana Communione quemquam avertant, qui in statu gratiae reperiatur et recta mente accedat.

«6. Cum autem perspicuum sit ex frequenti seu quotidiana s. Eucharistiae sumptione unionem cum Christo augeri, spiritualem vitam uberius ali, animam virtutibus effusius instrui, et aeternae felicitatis pignus vel firmius sumenti donari, idcirco parochi, confessarii et concionatores, iuxta probatam Catechismi Romani doctrinam (Part. II, c. 4, n. 60), christianum populum ad hunc tam pium ac tam salutarem usum crebris admonitionibus multoque studio cohortentur.

«7. Communio frequens et quotidiana praesertim in religiosis institutis cuiusvis generis promoveatur; pro quibus tamen firmum sit decretum Quemadmodum d. d. 17 mensis Decembris 1890 a S. Congr. Episcoporum et Regularium latum. Quam maxime quoque promoveatur in clericorum seminariis, quorum alumni altaris inhiant servitio; item in aliis christianis omne genus ephebeis.

«8. Si quae sint instituta, sive votorum sollemnium sive simplicium, quorum in regulis aut constitutionibus, vel etiam calendariis, Communiones aliquibus diebus affixae et in iis iussae reperiantur, hae normae tamquam mere directivae, non tamquam praeceptivae putandae sunt. Praescriptus vero Communionum numerus haberi debet ut quid minimum pro religiosorum pietate. Idcirco frequentior vel quotidianus accessus