Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 410

4. In frequentanda s. Communione utendum esse consilio confessarii; quem cavere debere, ne recte dispositos a Communione frequenti vel quotidiana avertat.

Unde patet confessarium male agere, si a frequenti Communione repellat eamve dissuadeat iis, qui spiritu debiles sunt, frequenter peccata venialia committunt, si modo seriam habeant voluntatem proficiendi in spiritu seseque emendandi; de eorum autem recta dispositione confessarium suspicari debere, qui semper eodem modo tepidi venialia peccata non curant, sed post multas etiam s. Communiones eadem, vel plene deliberata, eademque frequentia committant. Id quod ex reg. 3 plane sequitur. Illos sane confessarius exstimulare debet, ut demum maiorem assumant fervorem atque ad maiorem puritatem aspirant conenturque; alioquin tandem a frequentiore Communione eos ad tempus arceat, rariorem vero cum meliore dispositione sumere doceat, atque paulatim aucto fervore vel restaurata recta mente ad frequentiorem vel etiam quotidianam Communionem resumendam reddat idoneos.

Decretum laudatum in parte sua dispositiva est hoc:

«1. Communio frequens et quotidiana, utpote a Christo Domino et a Catholica Ecclesia optatissima, omnibus Christifidelibus cuiusvis ordinis aut conditionis pateat; ita ut nemo, qui in statu gratiae sit et cum recta piaque mente ad sacram mensam accedat, prohiberi ab ea possit.

«2. Recta autem mens in eo est, ut, qui ad sacram mensam accedit, non usui, aut vanitati, aut humanis rationibus indulgeat, sed Dei placito satisfacere velit, ei arctius caritate coniungi, ac divino illo pharmaco suis infirmitatibus ac defectibus occurrere.

«3. Etsi quam maxime expediat, ut frequenti et quotidiana Communione utentes venialibus peccatis, saltem plene deliberatis, eorumque affectu sint expertes, sufficit nihilominus, ut culpis mortalibus vacent, cum proposito se numquam in posterum peccaturos: quo sincero animi proposito fieri non